A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

112 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE XXIX. OCT. MDCCCLXVI. Venerabiles Fratres. Luctuosum et nunquam satis deplorandum catholicae Ecclesiae in Poloniae Regno, ac Russiarum Imperio statum cum summo animi Nostri moerore lamentari cogimur, Vene­rabiles Fratres. Optime cognoscitis , Nos vel ab ipso supremi Nostri Pontificatus exor­dio summopere cupientes afflictis ibi sanctissimae nostrae religionis rebus, ac spirituali illorum fidelium bono consulere, omnia suscepisse consilia, atque etiam cum Serenissimo ac Potentissimo Russiarum Imperatore, et Poloniae Rege Illustri infisse Conventionem. Sed irritae fuere Nostrae omnes sollicitudines. Namque non solum illa Conventio ma­xima ex parte haud fuit executioni mandata, ac omnino despecti gravissimi illi omnes Articuli, qui juxta promissiones ad optatum exitum erant adducendi, verum etiam magis quotidie conculcata fuere pacta, ac promissa ab ipsis Russiarum Imperatoribus ac Po­loniae Regibus facta, et bellum a Russico Gubernio rei catholicae jamdiu indictum ma­jorem in modum asperrimis hisce temporibus fuit conflatum ad catholicam fidem in illis regionibus funditus evertendam. Nihil autem valuerunt Nostrae expostulationes per Nostrum Cardinalem a publicis negotiis factae apud illud Gubernium, nihil Nostrae Lit­terae ad ipsum Serenissimum Principem scriptae, quibus nullum fuit datum responsum. i) Atque hic omittimus denuo percensere numerando ea omnia, quae in Nostra Encyclica Epistola ad Venerabiles Fratres Sacrorum Poloniae, et Russiarum Imperii Antistites data, typisque edita vehementer deploravimus. 2) Idem enim Gubernium majore in dies in­sectatione catholicam oppugnans Ecclesiam semper impedivit, quominus Chelmensis Episcopus tres et amplius abhinc annos a Nobis renunciatus episcopalem posset conse­crationem accipere. Postquam vero Venerabilem Fratrem Sigismundum Varsaviensem Archiepiscopum a suo grege divulsum in longinquas amandavit regiones, ei severissime interdicta omni cum suae Dioecesis fidelibus communicatione, Dilectum quoque Filium Paulum Rzewuski illius Vicarium Generalem et Suffraganeum Episcopum Prusensem in partibus Infidelium a Nobis electum, et nunquam ob impedimenta ab ipso Gubernio allata consecratum militari manu comprehensum in exilium ejecit. Atque id, propterea quia idem Vicarius de ecclesiasticis negotiis Rescripta a Nobis motu proprio data ad alios Poloniae Ordinarios perferenda curabat. Vix autem eodem Vicario Generali in exilium pulso, non dubitavit civilis Varsaviae Praeses Metropolitani Templi Varsavien- sis Canonicos ad se vocare, eisque praecipere, ut, nulla interposita mora, Vicarium Capitularem a se propositum eligerent. Quibus injustis mandatis fidem Canonici merito, et cum eorum laude obstiterunt, cum potissimum praesto essent alii, qui ab Archi- Episcopo Varsaviensi ad Vicarii Generalis munus obeundum fuerant destinati, quoties commemoratus Dilectus Filius Paulus Rzewuski fuisset expulsus, quemadmodum infeli­citer evenit. Wilnensis autem Episcopus a sua Dioecesi abreptus jamdiu in exilio mi­*) Lit. 22, April. 1863. — 2) Epist. Encycl. die 30. Julii 1864.

Next

/
Thumbnails
Contents