A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

102 servandis; quoad secundam et tertiam benigne pariter annuit pro gratia juxta petita; praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione, exhibendo tamen in Actis S. Congregat. Indulgentiarum „Datum Romae in aedibus S. Congreg. de Propaganda Fide die et anno ut supra. “ , AI. Card. BARNABO Praef. „Praesens Rescriptum exhibitum fuit in Secretaria Sacrae Congregationis Indulgentiarum die 30. Septembris 1865 ad formam Decreti ejusdem S. Congregationis diei 14. Aprilis 1856.“ In quorum Fidem etc. „Datum Romae ex eadem Secretaria die et anno ut supra.“ PHILIPPUS Can. COSSA Substitutus. REGULAE SODALITATIS FILIARUM QUAE A SS. CORDE JESU NUNCUPANTUR. I. Finis hujus Sodalitatis est, ut suavissimo Cordi Jesu specialis cultus defe­ratur, tum vitae integritate, tum periculorum fuga, quae juventuti praesertim exitio sunt, tum maxime impenso labore et studio virgineae Castitatis custodiendae. II. Huic piae Sodalitati nomen dare nonnisi puellae queunt, non ante tamen quam primo ad sacram Synaxim accesserint; quae quidem vix dum nupserint, e Con­gregationis albo excidant. Antequam vero cooptentur, aliquot menses experimento pro­babuntur: quod si recte, ut par est, se gesserint, die SS. Cordi sacra aut alia prout Praefecto seu Rectori videbitur, ad Oblationem promoveri poterunt. III. Parochus ubique earum Rector seu Praefectus habebitur, nisi alium ex Sa­cerdotibus in suum locum sufficiat: isque semper earum privatis coetibus praeses intersit. Uni ex Filiabus, Praesidentis munus demandetur, duabus, Assistentium: nonnullae a Consiliis, altera a Secretis deligatur; sit quoque altera Sacelli seu Oratorii custos. Qui­bus unaquaeque muniis diutius anno non fungatur. IV. Praesidens et ambae Assistentes, quae dum coetus initur, eminentiore loco sedent, ceteris exemplo praeibunt, et ut bene omnia fiant serio invigilabunt. Consiliariis officium est ut de negotiis Congregationis decernant. Quae a Secretis est, nomina Postu­lantium adnotet, sociarum quoque censum agat, et penes se retineat. Bibliotheearia libros Sodalitii diligenter asservet, quos dum alicui e Filiabus commodaverit, nomen accipien­tis et libri titulum, qui stato tempore restituatur, in schedula exaret. Thesauri custos, pecuniae quae forte offeratur, curam habeat. Aeditua, (quae si opus fuerit, alterius opem expostulet) Altare iis diebus rite exornet, quibus conveniendum est. V. Coetum ineant semel in quolibet mense, die Dominico, sed potissimum quo die ad Sacram Synaxim accesserint, sive in Oratorio, dum prope templum prostat, sive in templo Paroeciae, peractis jam diei caeremoniis et officiis. Poterit nihilominus Rector conventum crebrius indicere, quum praecipuum aliquod Christi aut Deiparae festum inciderit. VI. Cum simul omnes convenerint, haec pietatis officia devote persolvent: l-o. Auxilium Domini a Sacerdote imploretur, dicto „Veni Sancte Spiritus etc.“ 2-o. Aliquem hymnum aut sacram laudationem concinant. 3-o. Hinc Sacerdos per semihorae spatium

Next

/
Thumbnails
Contents