A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
7 ΆΤν. Duos e corona Episcoporum Hungáriáé Antistites vix non uno eodemque tempore e mortali hac ad immortalem vitam transferre placuit Illi, cujus judicia abyssus multa et a cujus nutu vitae nostrae momenta dependent. Intelligo Excellentissimos ac Reverendissimos Dominos JOSEPHUM KUNSZT Archiepiscopum Colocensem ac Bacsiensem nec non EMERICUM FARKAS Episcopum Alba-Regalensem, quorum prior ex ictu apoplectico die 5. curr. Pestini, alter post toleratas patientissime trimestris morbi molestias die 7. curr. Albae-Regiae saeculo defurati sunt. Quamvis autem ambo Praesules Sacerdotii sui jubilaeum jam compleverint, pro bono nihilominus Ecclesiae et creditarum sibi Dioecesium in specie praematura morte sublati sunt; amborum enim vita in grandi etiam aetate plena adhuc erat laboris, plena vigoris, plena vigilantiae ac sollicitudinis pastoralis. Uterque iis resplenduit virtutum ornamentis, quae laudare pro dignitate et commemorare, pro veritate nemo facile queat. Indefesso amborum in tuendis, provehendis et amplificandis Ecclesiae Catholicae emolumentis studio nulla potest par reperiri oratio. Ambo bonorum operum, quae sine numero executi sunt, praesidiis protecti, pauperum precibus ac lacrymis, quas cum in vivis numerarentur, admiranda sua beneficentia quasi mercati sunt, suffulti, Cleri, quem paterno complexi sunt affectu, amore piissi- misque suffragiis muniti, in requiem aeternam ingressi sunt. In ambobus amplissimus munificentiae ac liberalitatis fons exaruit, seu rectius per obitum utriusque perennis redditus est, quandoquidem ambo ultimae voluntatis suae tabulis de residuis facultatibus sic disposuerunt, ut illae in perpetuum cederent piis institutis, qua erigendis qua conservandis. Aequum proinde justumque esse existimo ut tantorum, tamque illustrium Antistitum memoriam V. Clerus hujus quoque Dioecesis pia recolat mente. Ad me vero quod adtinet, qui perenni devotione ac observantia ferebar in praesules viventes, non cessabo precibus ac sacris ad Altare Oblationibus prosequi defunctos, quorum uno Rectore olim ac Vicario Generali, altero qua Episcopo, utriusque autem amore ac favore gloriari mihi licuit. Nro. 384. Obitus Archi- Episcopi Coloeensis et Episcopi Alba- Kegalensis. t Jaurini, die 21. Januarii 1866. Quod ad militiam obligati juvenes ad contrahendum licite matrimonium admitti nequeant prius, quam secundam aetatis, pro militia praestitutae, classem egrediantur, nisi facultatem eatenus a concernente politico Magistratu obtineant, vel testimonium super eo impetrent et exhibeant, quod a militia perpetuo immunes, aut ad illam inhabiles declarati fuerint, notum est omnibus DD. Curatis e Circularibus, super hoc objecto dimissis litteris. Accidit interdum, ut ad militiam obligati juvenes, dum adhuc ad primam aetatis classem pertinent, a militia immunes declarentur. De his jam juvenibus 3 Nro. 385. De copulatione matrimoniali juvenum ad militiam obligatorum.