A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

58 1. Facultas absolvendi a casibus reservatis et censuris; vi cujus confessarii approbati durante Jubilaeo poenitentes quoscumque ad eorum tribunal accedentes, ab excommunicatio­nis, suspensionis, aliisque ecclesiasticis sententiis et censuris a jure vel ab homine quavis de causa latis et inflictis; necnon ab omnibus peccatis quantumvis gravibus, etiam Nobis qua Ordinario, et Sedi Apostolicae, speciali licet forma reservatis, et quorum absolutio alias quan­tumvis ampla non intelligeretur concessa, in foro conscientiae et hac vice tantum, absolvere va­lent. 16) Quamquam autem facultas haec latissime pateat, vixque ullis constringi limitibus videatur: attamen ea non extenditur a) ad eos, de quibus Benedictus XIV. agit in sua constitutione Sacramentum poenitentiae; adeoque confessarius nequit absolvere complicem peccati, uti nec eum, qui sacerdotem insontem apud judicem ecclesiasticum de sollicita­tione falso insimulavit; neque obligationem remittere denuntiandi sollicitantem, b) Non etiam suffragatur dicta facultas iis, qui a Sanctissimo Domino nostro et Apostolica Sede, vel aliquo Praelato seu judice ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, interdicti, seu alias in sententias et censuras incidisse declarati, vel publice denunciati fuerint, nisi intra spatium unius mensis, quo Jubilaeum durat, satisfecerint, aut cum partibus con­cordaverint. Quodsi intra praefinitum terminum judicio confessarii satisfacere non po­tuerint, absolvi possunt in foro conscientiae ad effectum dumtaxat assequendi indulgen­tias Jubilaei, injuncta obligatione satisfaciendi quamprimum poterunt, c) Non posse item absolvi, qui ob manifestam indispositionem absolutionis sacramentalis capaces non sunt, suapte liquet. 2. Facidtas commutandi qitaecumque vota simplicia etiam jurata, et Sedi Apo­stolicae reservata. Excipiuntur a) vota castitatis et religionis, b) Vota a tertio acce­ptata, seu in quibus de praejudicio tertii agitur, siquidem perfecta sunt et absoluta, c) Vota poenalia, quae praeservativa a peccatis nuncupantur, nisi commutatio futura ju­dicetur ejusmodi, ut non minus a peccato committendo refroenet, quam prior voti mate­ria. Circa votorum commutationem id observent confessarii, ut inter materiam voti, et eam, quae subrogatur, aequalitas, aut saltem proportio quaedam sit; id enim verba: dispensando commutare, quibus litterae apostolicae utuntur, exigunt, ut docet Benedictus XIV. 17) Dein ut hanc facultatem nonnisi in actu sacramentalis confessionis exerceant. 3. Facultas dispensandi ab irregidaritate ex violatione censurarum contracta, quatenus ad forum externum non sit deducta, nec de facili deducenda. Vi igitur hujus facultatis possunt confessarii cum clericis in sacris aeque ac minoribus ordinibus consti­tutis dispensare super irregularitate occulta ex violatione dumtaxat censurarum contracta ad exercitium eorumdem ordinum, et superiorum assecutionem ; praeter hanc unam, nulla plane iisdem confessariis tributa est facultas super alia quavis irregularitate sive ex delicto, sive ex defectu, vel publica vel occulta, aut nota, aliaque incapacitate aut inha- bilitate quoquomodo contracta dispensandi, seu habilitandi et in pristinum statum resti­tuendi etiam in foro conscientiae. Recensitas facultates, uti generatim omnes favores et gratias Jubilaeo adhae­rentes, exacto tempore eidem praestituto exspirare, pronum est perspicere. Attamen iter agentes, qui concluso jam sacro tempore ad locum domicilii revertuntur, si ecclesiam cathedralem, aut parochialem loci bis visitaverint, aliaque opera praescripta rite perfece­J6) Litterae apostol. Arcano divinae Provid. §. Insuper. — I7) Epist. encycl. Inter praeritos. §. 4o. i

Next

/
Thumbnails
Contents