A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
45 debebunt a prandio.“30)— Synodus provincialis Tyrnaviensis a. 1611. cap. 3. n. 12 sic habet: „Parochi diligenter incumbant tenerae aetatis instructioni. . Diebus festivis a prandio hora statuta curent ut conveniant pueri ac puellae ad templum . . . Quia vero haec tenerioris aetatis institutio majoris est momenti, quam forte videri possit: Archidia- conus tempore visitationis diligentissime investigare debebit, an in hac admittatur defectus?... In ecclesiis vero cathedralibus et collegiatis Episcopus vel Praepositus, ex canonicis, vel aliis idoneum unum, vel plures assignet, qui hoc munere fungi debeant.“31) — Eodem modo Synodus Tyrnaviensis a. 1C29 sub Petro Pázmány cap. 3. n. 9. decernit: „Parochi... hora pomeridiana, pueros ac puellas, ad christianam doctrinam, rudibus necessariam, erudiant.“ 32) Synodus provincialis itidem Tyrnaviensis a. 1638. sub Emerico Losi cap. 1. n. 2. vult: „Ut rudimenta fidei festivis diebus, non solum in cathedralibus et collegiatis, sed et in omnibus parochialibus ecclesiis doceantur, pueritiaque, quae seges est Ecclesiae, in his quam diligentissime erudiatur.“ 33) Denique ne justo simus prolixiores, unum adhuc addimus, quod a felicis memoriae Praedecessore Nostro Francisco e Comitibus Zichy constitutum accepimus, quodve eapropter legis instar dioecesanae haberi oportet. Is in epistola pastorali die 14. április anno 1755 dimissa, quum multa de necessitate et obligatione catechizandi utiliter magnoque pondere verborum disseruisset, ita §. 4. n. 2. statuit: „Diebus festis, praeprimis autem dominicis pro hora aliqua pomeridiana campanae signo convocentur pueri, et per brevia quaesita instruantur in doctrina fidei, posteaque singillatim examinentur. Ne vero per hoc, quod pueri vix ulli compa- reant, aliquis excusationi locus supersit, media, quae amor Dei et proximi nimis quam ingeniosus suggeret, adhibere oportebit.“ — Silentio heic praetereundum haud videtur, quoniam ad rei catecheticae in Dioecesi nostra historiam pertinet, quod idem Praedecessor Noster in eadem epistola pastorali in haec verba praescribit: „Ut uniformitas per totam Dioecesim servetur, libellus ille catecheticus prioribus annis Nostro jussu in omnibus fere parochiis, uno fors districtu excepto, per P. Missionarium S. J. distributus, ubique etiam in posterum tradatur, partim quod exiguus sit, et vix unius cruciferi pretio constet, partim quod omnia necessaria, et multa utilia, quae ne in majoribus quidem libellis saepe reperias, complectatur.“ — Neque vero quisquam officio se fecisse satis arbitretur, nisi magna diligentia et debita cum praeparatione ad impertiendam institutionem catecheticam accesserit. Nostis enim Filii in Christo dilecti, quam fatigari nescia opus sit patientia, quam multiplici artificio ad rectas de Deo rebusque divinis notiones, rudibus abliuc, saepe etiam tardis mentibus ingerendas. Sed ad laborem hunc alacriter et cum gaudio subeundum impellat Vos muneris, quod obitis praestantia. „Nescio prorsus (verba sunt Gersoni) si quidquam majus esse potest. .. quam Deo dante virtutem, a faucibus canis infernalis, et ab ipsis gehennae portis animas eripere, et tales parvulorum animas quasi plantare, aut rigare partem non indignam horti ecclesiastici.“ 34) Impellat exemplum Eedemtoris divini. „Si namque ipsa aeterni Patris Sapientia in terras descendit, ut in carnis nostrae humilitate caelestis vitae praecepta nobis traderet: quem non compellat caritas Christi, ut parvulus fiat in medio fratrum suorum, et tamquam nutrix fovens filios suos ?35) Impellat ipsa aetatis tenerae amabilitas, et nondum offu30) Acta et Constitutiones dioecesanae Synodi Jauriensis a. 1579. Pragae, typis Melantrichi. — 32) Péterffy, 1. c. pag. 212. — 32) Ibid. pag. 2 54. — 33) Ibid. pag. 358. — ®*) De parvul. ad Christ, trahend. consid. 4. — 35) Catechism. Cone. Trid. prooem. qu. 11.