A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

33 institutioni quantumvis bene adornatae. „Nihil quippe est, quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio manciparunt.“ 48) „Efficacius enim vitae, quam linguae testimonium est: habent opera linguam suam, habent facundiam suam etiam tacente lingua.“ 49) At vero ut exemplum nostrum hac polleat efficacia, non sufficit probitas vulgaris, sed requiritur prorsus exi­mia, et talis, quae, ut Patres affirmant, ipsam quodammodo Christi personam referre videatur. „Habitum Christi sectemur, secundum lineamina ejus incedentes.“ 50) „Luceat imago Christi in operibus nostris et factis, ut si fieri potest, tota ejus species exprima­tur in nobis.“ 51) „Imaginem totam tota similitudine nostri portemus auctoris; non ma­jestate, qua solus est, sed innocentia, simplicitate, mansvetudine, patientia, humilitate^ misericordia, qua dignatus est nobis fieri communis.“ 52) Verum eluctarine umquam ad sublime hoc perfectionis fastigium poterit, qui blandimenta voluptatum aspernari, et lacessentes idemtidem cupiditatum assultus cohibere non didicit? qui omni diligentia non curat, ut immaculatum se ab hoc saeculo custodiat? — Viderint igitur quo loco consistant sacerdotes illi (si qui tamen uspiam sunt), qui externam solum morum decen­tiam prae se ferre contenti, de interna affectuum passionumque refroenatione parum sunt solliciti; uti etiam illi, qui ex quotidiano et familiari cum hominibus mundanis com­mercio , horum cogitandi, loquendi, agendique licentiam asciscunt, ut liberaliori, quem vocant, aevi genio non sine dispendio spiritus ecclesiastici sese accommodent, sperantes hoc modo se illorum etiam, quibus religio omnis indifferens, et hierarchia exosa est, facilitatem ac indulgentiam impetraturos. Falluntur vehementer, sibique misere illudunt ipsi, qui existimant gratiam se apud hostes religionis et Ecclesiae imituros, si prodita Dei causa in illorum partes concedant, falsis eorum principiis conniveant, mores aemu­lentur. Solet quidem mundus sacerdotes ejusmodi multis in faciem laudibus extollere; at ideo solum, ut eorum nominibus et opera ad facilius consequendos fines suos abutatur, quibus adeptis, pari eos cum fidelibus Ecclesiae ministris censu habet, et communi com­prehendit odio, ut id praeteritarum revolutionum historia luculentissime docet. Ceterum satis nequaquam est, ut saeculo non conformemur; quod insuper Apo­stolus a nobis requirit, eo redit, ut renovemur et penitus transformemur 53) in novitate sensus nostri, id est, „ut studeamus quotidianae renovationi mentis nostrae; ut resecando vitia, virtutibus mens quotidie innovetur, sicque hac lnetamorphosi fiet, ut in dies transmutemur in alios homines. Semper enim nobis, quantumvis profecerimus, hac me­tamorphosi et transmutatione opus est.“ 54) Quapropter nihil' ducamus antiquius, quam indefesso et numquam interrupto conatu ad veram solidamque eniti perfectionem; id enim cum indoles muneris quod suscepimus, tum sanctitas officiorum queis obstringi­mur, inperiose a nobis exigit. Hinc repetitae Apostolorum admonitiones, quibus provo­camur: ut perfecti et integri, in nullo deficientes, 55) in omni conversatione sancti si­mus; 56) ut digne Deo ambulemus, eique per omnia placentes, magis abundemus, 57) in omni opere bono fructificemus. 58) — Duo autem sunt adminicula, ut vir pius 59) docet, tendenti ad perfectionem necessario adhibenda, cum sine iis ad scopum perve­niri non possit: nempe sincerum ardensque perfectionis ipsius desiderium; et irremissum in ea constanter proficiendi studium. 4e) Cone. Trid. Sess. 22. cap. 1. de reform. — 49) S. Cyprian, de dupl. mart. — 50) Tértiül. De resur. c. 49. — 5I) S. Ambros. De virg. lib. 3. — 52) S. Petr. Chrysol. Serm. 117. — 53) Id enim verbum textus graeci UírTXU.jpQ^j'J'T■S't· notat. — M) Cor­nei. a Lapide ad. h. 1. — »5) Jac. 1,4. — 56) 1 Petr. 1, 15. —. 57) 1 Thess. 4,1. -r- *8) Coloss. 1, 9. — 59) Joan. Searamelli, Directorium ascet. tract. 1. art. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents