A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

27 irr. III. DEI MISERICORDIA ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA S. JAURINENSIS ECCLESIAE EPISCOPUS. faaemMies Fratres et Filis M ßfemte dilectissimi! imi mm Apostolus et Doctor gentium, divus Paulus, quum totüs in contemplando reparationis humanae sacramento defixus haereret, adeo ut nihil se scire ■ nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum, *) ex vero posset affirmare: vix aliud habuit argumentum in quo cre­brius versaretur, quodve animis omnium altius insinuatum vellet, quam amplissima et prorsus divina beneficia, quae Salvator benignissimus passione sua et morte nobis eme­ruit; quorum quidem praecipuum, et maxima cum admiratione, tum gratitudine dignum illud est, quod cum venumdati essemus sub peccato, et exitio sempiterno obnoxii, Uni­genitus Dei Filius a servitute peccati et reatu damnationis, depenso lytro, nos redemerit Patrique caelesti reconciliaverit; reconciliatis item adoptionem filiorum, et jus haeredi- tatis supernae revindicaverit. Ipse namque est, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bono­rum operum.2) Ipse est, in quo habemus redemtionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum.3) Ipse, per quem accepimus spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba (Pater).4) At idem Apostolus dum adorandum hoc divinae misericordiae opus igneo, ut solet, spiritus fervore celebrat, haud praetermittit, quin simul gravissimam, quae inde in nos promanat obligationem ingeminet. Si enim Deus sacrificio crucis placatus, omnia nobis donavit,5) et ereptos de potestate tenebrarum, transralit in regnum Filii dilectionis suae:6) aequum profecto videri debet, ut, qui per baptisnfiim Christo in mortem confi­gurati peccato sumus, mortui, non amplius serviamus peccato,7) neque patiamur illud regnare in nostro mortali corpore, ut obediamus cuncupi&centiis ejus; sed ut resuscitari cum Christo, ambulemus in novitate vitae, et exhibeamus nosmetipsos sanctos et imma­culatos in conspectu ejus in caritate,8) aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.9) Huic vero obligationi tum demum existimemus nos facturos satis, si animum a sensuum illecebris et terrenis quibusvis cupiditatibus expeditum, ad consectandam atque amplius in dies provehendam perfectionem christianam intenderimus. Id enim est quod a nobis deposcit ‘) 1. Cor. 2, 2. — 2) Tit. 2, 14. — 3) Colosa. 1, 14. — 4) Rom. 8, 15. - 5) Kom. 8, 32. - 6) Col. 1, 13. — 1) Rom. 6, 4. 11. — 8) Ephes. 1, 4. — 9) 2 Cor. 5, 14. Nr. 558. Epistola pa­storalis qua- dragesimalis super eo „No­lite conformari huic saeculo.“ 6

Next

/
Thumbnails
Contents