A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

24 LXIX. Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepit, non jure proprio, sed illo jure usa, quod a civili potestate mutuata erat. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. LXX. Tridentini canones qui anathematis censuram illis inferunt, qui faculta­tem impedimenta dirimentia inducendi Ecclesiae negare audeant, vel non sunt dogmatici vel de hac mutuata potestate intelligendi sunt. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. LXXI. Tridentini forma sub infirmitatis poena non obligat, ubi lex civilis aliam formam praestituat, et velit hac nova forma interveniente matrimonium valere. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. LXXII. Bonifacius VIII. votum castitatis in ordinatione emissum nuptias nullas reddere primus asseruit. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. LXXIII. Vi contractus mere civilis potest inter christianos constare veri nomi­nis matrimonium; falsumque est, aut contractum matrimonii inter christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum si sacramentum excludatur. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. Lettera di SS. PIO IX. ál Re di Sardegna, 9 septembre 1852. Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852. Alloc. Multis gravibusque 17 decembris 1860. LXXIV. Caussae matrimoniales et sponsalia suapte natura ad forum civile pertinent. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852. N. B. Huc facere possunt duo ali·' errores de clericorum coelibatu abolendo et de statu matrimonii statui virginitatis anteferendo. Confodiuntur, prior in epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846, posterior in litteris apóst. Multiplices inter 10 junii 1851. §. IX. Errores de civili Romani Pontificis principatu. LXXV. De temporalis regni cum spirituali compatibilitate disputant inter se Christianae et catholicae Ecclesiae filii. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. LXXVI. Abrogatio civilis imperii, quo Apostolica Sedes potitur, ad Ecclesiae libertatem felicitatemque vel maxime conduceret. Alloc. Quibus quantisque 20 április 1849. N. B. Praeter hos errores explicite notatos, alii complures implicite reprobantur, proposita et asserta doctrina, quam catholici omnes firmissime retinere debeant, de civili Romani |Pontificis principatu. Ejusmodi doctrina luculenter traditur in Alloc. Quibus quantisque 20 april. 1849; in Alloc. Si semper antea 20 maji 1850; in Litt, apóst. Cum catholica Ecclesia 26 mart. 1860; in Alloc. Novos 28 sept. 1860; in Alloc. Jamdudum 18 mart. 1861; in Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

Next

/
Thumbnails
Contents