A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
21 XXXVIII. Divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Romanorum Pontificum arbitria contulerunt. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. §. VI. Errores de societate civili tum in se, tum in suis ad Ecclesiam relationibus spectata. XXXIX. Reipublicae status, utpote omnium jurium origo et fons, jure quodam pollet nullis circumscripto limitibus. Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862. XL. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et commodis adversatur. Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846. Alloc. Quibus quantisque 20 április 1849. XLI. Civili potestati vel ab infideli imperante exercitae competit potestas indirecta negativa in sacra; eidem proinde competit nedum jus quod vocant exequatur, sed etiam jus appellationis, quam nuncupant, ab abusu. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. XLII. In conflictu legum utriusque potestatis, jus civile praevalet. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 augusti 1851. XLIII. Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, declarandi ac faciendi irritas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu jurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine hujus consensu, immo et ea reclamante. Alloc. In Consistoriali 1 novembris 1850. Alloc. Multis gravibusque 17 decembris 1860. XLIV. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus judicare, quas Ecclesiae pastores ad conscientiarum normam pro suo munere edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere. Alloc. In Consistoriali 1 novembris 1850. Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862. XLV. Totum scholarum publicarum regimen, in quibus juventus christianae ali- cujus Reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicumque auctoritati recognoscatur jus immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum. Alloc. In Consistoriali 1 novembris 1850. Alloc. Quibus luctuosissimis 5 septembris 1851. XLVI. Immo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subjicitur. Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856. XLVII. Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cujusque e populo classis pueris, ac publica universim Instituta, quae lit5 *