A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
161 ΛΊτ. ΛΧΙ. Quam perniciosum et execrabile malum sit labes Simoniae, patet luculen+nj· ex formidabili Principis Apostolorum sententia contra Simonem Magum sacrilegae hujus impietatis authorem, et primum, pecunia Spiritum Sanctum mercari volentem pronunciata *) „pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. “ Quantaque subinde cum vigilantia, atque pastorali cura in suprema hac Principis Apostolorum Sede Successores et Christi in terris Vicarii ab ista peste, ad cujus comparationem, teste Paschali Papa. 2) „omnia crimina quasi pro nihilo reputantur, animos Christi fidelium immunes conservare, illamque ab ovili Domini, divinitus sibi credito per saluberrimas sacrorum canonum sanctiones profligare semper fuerint solliciti, una pro omnibus hic testatur Constitutio.“ 3) „Sicut Simoniaca pestis sui magnitudine alios morbos vincit; ita sine dilatione mox, ut ejus signa per aliquam personam claruerint de Ecclesia Dei debet eliminari atque repelli.“ Eam ob causam Sanctissimi Pontifices in hujus criminis reos gravissimis animadvertere non dubitaverunt poenis, uti sunt Excommunicatio, ipso facto incurrenda? Irregularitas; Actus irritatio, ita ut Simoniace obtinens beneficium, fructus nunquam faciat suos, sed eos, etiam consumptos, restituere teneatur, nec nisi solius Summi Pontificis dispensatione valeat sanari etc. etc. Quae siquidem a nullo Sacerdotum ignorari possint, utpote quod ubertim et in Theologia proponantur, et ab Authoribus tractentur, sub hac brevitate easdem poenas strinximus, non quasi malum hoc committi soleret, rati; sed ne forte commiteretur, plurimum ac paterne solliciti. Sufficient haec conscientiarum teneritudini, ut omne illud, quod labis hujus vel speciem, seu per se, seu per alios contrahendae praeseferre possit, omnimode vitetur et fugiatur. Jaurini, die 26 Decemb. 1865. Nr. 3440. Malitia vitii, quod Simonia audit. Per translationem vacat statio ludimagistri in impopulato praedio Ménfő ad parochiam G-yirmóth pertinente, cujus proventus legantur in Circularibus sub 22. Aprilis 1864 Nr. 1347 dimissis litteris. Pro complenda hac statione hisce concursus indicitur usque finem mensis Januarii 1866 duraturus. Supplices exhibendi sunt D. Vice-Archi-Diacono et Parocho Gyömöreensi. Jaurini, die 26. Decemb. 1865. Nr. 3441. Vacans in Ménfő ludimagistri statio concursui exponitur. ÜVEunus ludimagistri cum Notariatu adhucdum conjunctum in Rába-Pordány per spontaneam resignationem vacat, pro quo hisce concursus usque finem Januarii 1866 duraturus cum eo publicatur, ut competituri supplicem suum D. Vice-Archi-Diacono et Parocho Szanyensi exhibeant. Sunt vero stationis illius emolumenta sequentia: Nr. 3442. Concursus pro vacante statione ludire- ctoris in Rába-Pordány. ') Act. Apóst. 8. — 2) Can. Patet. 27. caus. 1. quaest. 7. — 3) Libr. 5. Decret. tit. 1. de Simonia cap. 6. 31