A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

134 sit vis et efficacia piae precationis a pluribus in communi susceptae, utpote quam ipse Salvator divinus praesentia sua fulturum se ac velut consecraturum est pollicitus, 12) provocandi sunt, ut praescriptae per Nos hoc fine orationi in ecclesia persolvendae quo frequentiores intervenire velint; ordinamus nempe: 1) ut Dominica 2-a adventus, in diem 10. decembris incidente, quo regni comitia aperientur, post cantatam solemniter Missam, cum populo tria Pater et Ave recitentur, addita e Missali oratione Deus auctor pacis in linguam vernaculam translata. 2) Ut, dum comitia duraverint, quotidie in Missa conven- tuali et parochiali, dicta oratio Deus pacis, instar collectae assumatur; finita vero Missa, tria Pater et Ave cum oratione memorata absolvantur; quod in cultu divino pomeri- diano quoque observetur. Hoc igitur potissimum tempore obaudiamus praecepto Apostoli obtestantis: ut fiant obsecrationes, orationes, postulationes pro omnibus hominibus: pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pie­tate; 13) exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam. 14) Jaurini, die 3. Novembris 1865. Joannes m. p. Episcopus. «J Matth. 18, 20. — l3) 1. Tim. 2, 14. — 14) Jud. 21.

Next

/
Thumbnails
Contents