A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

126 Qui viris doctis hortatores exstiterunt, ut libros sacros in linguas vernaculas transfer­rent?24) Quis est, nisi hospes sit in historia litteraria theologiae, qui Gregorii XIII., Sixti V., Clementis VIII., Gregorii XIV. aliorumque immortalia hac in parte merita ignoret? Et ipsa haec, quae oculis nostris obversatur recentissima versionis hungaricae recensio, annon clarissimum est documentum piae liberalitatis ac sincerae promtitudinis, qua s. Sedes Apostolica scripturam divinam omnium manibus teri exoptat, modo certum habeat, eius translationem ita esse comparatam, ut nihil inde periculi sit pertime­scendum ? Quae quum ita sint, oblatam hanc, novis curis elimatam bibliorum versionem, pro debito pastoralis nostrae sollicitudinis officio, omnibus, quos in Domino pascendos accepimus, impense commendamus; volumusque eam a ministris Ecclesiae in annun­tiando verbo Dei, in catechesibus, atque in omni publicae institutionis genere deinceps adhiberi; simul autem ad fidelium quoque notitiam pro re nata perferri, ut, si qui, quemadmodum fieri quandoque solet, eloquia divina ex ipso fonte delibare desiderent, noverint, unde ea tuto haurire liceat. Quoniam vero huc nostra defluxit oratio, temperare Nobis non possumus, quin Venerabiles Fratres nostros et dilectos in Christo Filios iterum iterumque paterne exci­temus, ut irremissam in evolvendis scrutandisque scripturis sacris ponant operam; sibi- que dictum arbitrentur, quod s. Hieronymus Nepotianum monet: „Divinas scripturas saepius lege; immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce, quod doceas; obtine eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem.“25) Item illud s. Caroli Borromaei: „ Quidquid temporis a divinis officiis, ab orationis contemplationisque exer­citatione, ab ecclesiasticis functionibus, et ab aliis necessariis actionibus vacuum habetis, non in otio neque in desidia, nec vero in rerum novarum curiositatibus illud conterite; sed cum in sortem Domini vocati sitis, in eius lege die ac nocte meditemini; sacrarum igitur litterarum studia diligentius colite, quae usque adeo complecti debetis, ut qui aspernetur, contra eum dicat Dominus: Quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.“26) Nec quisquam, quantumvis non semel sacras litteras legendo percurrisset, eam sibi subrepere patiatur opinionem, non iam esse, cur ad illas revertatur; tam immensus enim, nulla industria penitus eruendus latet illic thesaurus, ut quotiescumque post repetitam etiam frequentationem eas quis ad manus acceperit, semper novam lucem, novum mentis animique pabulum, nova mysteria ante non obser­vata, reperiat; et licet omne vitae curriculum huic studio impenderit, numquam tamen ad exitum sit perventurus. Ita sane sensit, ac de se ipso affirmare non dubitavit san­ctus Hipponensium episcopus, in haec verba disserens: „Tanta est Christianarum pro­funditas litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte aetate usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addi­scere: non quod ad ea, quae necessaria sunt saluti, tanta perveniatur difficultate; sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multis tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opaca intelligenda proficientibus restant, tantaqua non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus, quae intelligendae 24) Sic Gregorius XTTT. auctor fuit Wiechio S. J. ut scripturam in linguam polonicam converteret. 25) Epist. 52. Opp. tom. 1. ed. Vallars. *6) Concil. Mediol. IV. part. 3. tit. 7. Monitiones.

Next

/
Thumbnails
Contents