A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
10 exercet.“ 18) Quare nostrarum esse partium putemus, impias insanientis hodiernae sapientiae doctrinas omni vocis ac laterum contentione debellare, et fideles, quorum animas supremus Pastor aliquando de manibus nostris requisiturus est, contra eas tutos praestare. — Interim „levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos, “,9) suppli- cesque exoremus Patrem luminum et misericordiarum, ut Ecclesiae suae tot fluctibus jactatae, ope sua, uti pollicitus est, adesse, eique respirium a tribulatione malorum et dolore concedere, atque optatam reddere dignetur tranquillitatem. Pii IX. vero, Parentis amantissimi ac desideratissimi invictam in perferendis adversis constantiam, apostoli- cum in profligandis erroribus zelum, intrepidam in asserendis vindicandisque Ecclesiae catholicae et Sedis Apostolicae juribus fortitudinem, grata prosequamur mente; atque in tesseram gratitudinis pro exantlatis in commodum et salutem gregis dominici laboribus, „preces ei rependamus, quam unam gratiam iis, qui bene de nobis merentur, referre possumus.“20) Concludimus cum S. Petro: „Vos igitur fratres praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. “ Datum Jaurini die Conversioni S. Pauli sacra, 25. Januarii 1865. Joannes m. p. Episcopus. ®) Act. 3. apud Harduiu. tom. 1. coi. 1478. — 19) Threu. 3, 41. 20) Ημείς δι αντιδωτομεν τάς εΰ'νχς' ώ μόνώ "δυνατόν ημΐν τους εΰεςγετας άμειβεχΒαι. S. Greg. Naz. epist. 132.