A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
82 mentis illius aetatis pateat, nomine Concilii Tridentini, Indicem comprehendi passim consuevisse. 58) — Non itaque dici potest, Indicem vi obligandi destitui ex eo, quod receptus non fuerit. Sed neque ex defectu sufficientis per omnes provincias promulgationis. Certum quippe ac exploratum catholicis est, sufficere voluntatem Pontificis , ut lex ab eo lata omnes orbis christiani fideles obliget; id enim necessario consequitur ex ea, quam a Christo Domino, ut Concilium Florentinum definivit, in beato Petro traditam accepit universalem Ecclesiam pascendi, regendi et gubernandi plena potestate. Jam autem Pontifices, dum legem Indicis Romae dumtaxat publicarunt, satis aperte declararunt, velle se ea lege omnes universim fideles obstrictos haberi. Bullis namque, quibus Pius IV., Clemens VIII., Alexander VII., et Benedictus XIV. procuratas a se Indicis editiones confirmaverunt, inserta legitur clausula, his aut aequivalentibus concepta terminis: „Volumus autem, ut earum- dem praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum et gentium adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.“ 59) Dum igitur Pontifices omnimodam transumptis authenticis adhiberi fidem praecipiunt, manifeste volunt, immo declarant, lege illic expressa, quamvis in diversis provinciis haud promulgata, universos obligari fideles. Sane clausula, de qua loquimur, spectato sensu nihil distat ab altera in bullis itidem frequenter occurrente, qua Pontifices edicunt, intentionis suae esse, per solemnem Constitutionum suarum publicationem Romae factam eodem modo obstringere fideles, ac si illae singulis eorum essent praesentatae. 60) Accedit, inde ab anno 1281., quo Martinus IV. Michaelem Pa- laeologum communione Ecclesiae privavit, eam invaluisse Pontificum Romanorum pra- xim, ut bullas suas Romae tantum, affigendo eas valvis basilicae Principis Apostolorum et in acie campi Florae, aliisque solitis locis publicarent, eoque pacto fideles ubivis degentes legibus suis facerent obnoxios. Quodsi autem quandoque decreta sua certis in locis speciatim promulgata voluissent, id semper expresse indicarunt; ut adeo hinc quoque inferendum videatur, praeter paucos, a communi praxi exceptos casus, promulgationi, velut haud necessariae, supersessum fuisse, quemadmodum advertit Suarez:61) „Magnum argumentum est, inquiens, quia quando Pontifices volunt necessariam esse promulgationem suae legis in singulis episcopatibus seu provinciis, hoc specialiter declarant : raro autem id faciunt, et in rebus majoris momenti aut periculi; ergo signum est, extra hos casus speciales, promulgationem non requiri. Item e contrario interdum extendunt tempus pro quo volunt differri obligationem legis etiam post promulgationem, ut Pius IV. voluit, ut decreta Concilii Tridentini non obligarent nisi post tres menses a promulgatione: in quibus legibus supponunt promulgationem in Urbe factam sufficere; quia si aliae particulares exspectandae essent, illa temporis dilatio necessaria non esset.“ — Deinde, si necessaria foret in provinciis promulgatio, sequeretur, ab uniuscujusque provinciae arbitrio pendere, velitne legem pontificiam admittere aut repudiare; quis enim caveret, ne principes aut magistratus seu haeretici, sive male erga Sedem Apostolicam affecti, publicationem ejusmodi praepediant ? Ast qui tum adhuc salva posset subsistere residens penes Pontificem regendi Ecclesiam *8) Heymans, 1. c. pag. 239. — M) Alex. VII. in Constit. Speculatores. — ®°) Analecta Juris pont. 1862. livr. 52. coi. 1725 sq. — 61) De legib. lib. 4. c. 15. n. 6.