A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
71 JTr. X Consociationes Sanctissimi Altaris Sacramenti, quae in Dioecesis hujus civitatibus Jau- rinensi et Soproniensi coaluerunt, atque pro maximo animarum spirituali lucro florent, hoc quoque anno alteri etiam consociationis fini responderunt, eo directo, ut sufficiente dote carentibus Ecclesiis de paramentis, et alba imprimis supellectili pro viribus provideant. Itaque DD. Parochi, qui pro suis Ecclesiis quodpiam paramentorum vel albae supellectilis procurare cupiunt, ad praedictarum consociationum praesides ipsi, non autem per ludimagistros, prout anno proxime praeterlapso factum fuisse, querulose mihi expositum fuit, se tempestive convertant. In Rákos, die 7. Junii 1864. Cognitio rerum naturalium, jam per se multo jucundissima, omnibus hominibus, pro sua cujusque conditione ac vitae instituto, non utilis modo, sed et necessaria est; quotidianum enim ac intimum homini cum natura commercium, nexusque indivulsus. Ita nempe sapientissimus universorum auctor Deus ordinem rerum sensibilium stabilivit, ut homo, dum vitali hac perfruitur aura, naturae esset obnoxius, ejusque muneribus, mira copia et varietate oblatis, uti cogeretur ad conservandam aeque ac tuendam corporis sui integritatem et salutem. Quamobrem rudimenta quaedam summaque capita historiae naturalis jam in scholis trivialibus methodo populari delibanda, et alacribus parvulorum ingeniis ingerenda esse, etsi paedagogi uno ore non praeciperent, res ipsa satis loquitur. Quod quidem cum de animali mineralique regno, tum praecipua quadam ratione de vegetabili valet, ex cujus potissimum ambitu petuntur adminicula sarciendis plerisque indigentiis nostris accommoda. Neque tamen omnia ejus producta aeque sunt innocua; nam occurrunt quaedam eorum, quae organismo humano temere illata, exitium afferant. Quis nescit plantas nonnullas, veneno aliaque noxa infestas, dum improvida curiositate degustantur, gravium morborum, immo quandoque deproperate mortis occasiones causasque existere? In harum igitur cognitionem incauta illa et ignara periculi aetas, a teneris, ut ajunt, unguiculis est deducenda, ut quae incolumitati damnosa sunt, tempestive nosse cavereque discat. Ad hunc finem expeditius obtinendum, D. Franciscus Ebenhöch, Parochus Koronczóensis, de disciplinis naturalibus, ac de re cumprimis herbaria praeclare meritus', complures maximeque obvias regionum nostrarum plantas virosas magna industria collegit, earumque exemplaria probe siccata in modestae molis fasciculum concinne ordinata compegit eo numero, ut omnes Dioecesis hujus scholae triviales eorum, si lubeat, compotes reddi queant. Hunc ille nunc laborem suum DD. Curatis et Ludirectoribus, queis profectus ac recta succrescentis pubis institutio cordi est, offert. Nos, dum dictam collectionem merita prosequimur laude, eamdem omnium, quorum interest, attentioni commendamus, tantoque id fidentius, quod ea exiguo., pretio, comparari queat. Nimirum singuli fasciculi una cum theca pretium in uno floreno defixum est. Pro usu autem scholarum in majoribus Oppidis vel Civitatibus ampliores etiam collectiones, quae tercentum diversas et systematice ordinatas plantarum 16 Nr. 1764. Alba supellectilis et pa- ramenta ecclesiastica a consociationibus Sanctissimi Altaris Sacramenti peti possunt. Nr. 1765. Collectio venenatarum plantarum pro usu scholarum ac etiam privato procurari potest.