A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

65 JSTr. IX SS mus D. Noster ope Brevis Apostoliéi ddto. 11. Martii h. a. dimissi indulgentias ple­narias consociationis S. Ladislai R. commembris benigne concessas ad octavas dierum SS. Ladislao et Elisabethae sacrorum pari benignitate paterna extendere dignata est, cu­jus apostoliéi Rescripti tenor est sequens: PIUS PP. IX. Ad perpetuam rei memoriam. Exponi Nobis nuper fecit hodiernus Rector piae Confraternitatis sub invocatione S. Ladislai canonice, ut asseritur, erectae in Civitate seu Dioecesi Strigonien. jam alias Plenarias Indulgentias ab hac S. Sede Apostolica conces­sas fuisse Christi fidelibus, qui rite dispositi, ejusdem piae Confraternitatis Ecclesiam die­bus festis S. Ladislai, ac S. Elisabethae quotannis visitaverint; nunc vero ipsorum Chri­sti fidelium utilitati et commodo opportunius esse, ut praefatae Plenariae Indulgentiae in Dominicam, vel in unum ex septem diebus praedicta festa immediate subsequentibus per Nos transferantur. Quam ob rem supplices Nobis preces admotae sunt, ut in praemissis opportune providere, ac ut infra indulgere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur piis hujusmodi votis obsecundare volentes, de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli App. ejus auctoritate confisi; omnibus et singulis utriusque sexus Christi fidelibus vere poenitentibus, et confessis, ac S. Communione refectis, qui supra- dictae piae Confraternitatis Ecclesiam in memoratis festis S. Ladislai ac S. Elisabethae, vel uno ex septem diebus praefata festa immediate sequentibus uniuscujusque Christi fi­delium arbitrio sibi eligendo singulis annis devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum exstirpatione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quo die ptorum id egerint, Plenariam omnium peccatorum suo­rum Indulgentiam et remissionem, quam etiam Animabus Christi fidelium, (piae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicare possint, mi­sericorditer in Domino concedimus. In contrarium facient, non obstant, quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 11. Martii 1864. Pontificatus Nostri Anno Decimooctavo. (L. S.) N. Cardinalis l*aracciaui Clarelli m. p. Nr. 1703. Breve Aposto- licum, ope cujus indul­gentiae conso­ciationis S. La­dislai membris impertitae ad octavas die­rum SS. La­dislao et Eli­sabethae sa­crorum exten­duntur. In Rákos, die 30-ma Maji 1864. Collectas ultimo tempore in mea Dioecesi pro piis finibus consociationis S. Ladislai symbolas ad illius Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Praesidem abhinc promotas fuisse liquet e subnexis litteris. Méltóságos és főtisztelendő Püspök s udvari tanácsos ur! Éppen azon ínség, mely a tavali aszály következtében hazánkra oly súlyosan nehezedett, tünteti ki s fokozza azon 285 ftnyi jelentékeny összeg becsét és érdemét, 14 Nr. 1704. Praesidis con­sociationis S. Ladislai litte­rae de perce­ptis ex hac Dioecesi sym­bolis.

Next

/
Thumbnails
Contents