A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

60 servatas, et obedire omnibus decretis, quae circa doctrinam a Suprema Nostra Pontificia auctoritate eduntur. Haec autem omnia Tibi communicamus, ac summopere optamus, ut ea iis omnibus significes viris, qui in memorato Conventu fuere, dum, si opportunum esse censuerimus, haud omittemus alia Tibi, et Venerabilibus Fratribus Germaniae Sacro­rum Antistitibus hac super re significare, postquam Tuam et eorumdem Antistitum sen­tentiam intellexerimus de hujusmodi Conventuum opportunitate. Demum pastoralem Tuam sollicitudinem ac vigilantiam iterum vehementer excitamus, ut una cum aliis Venerabili- bus Fratribus Sacrorum in Germania Antistitibus curas omnes cogitationesque in tuen­dam et propagandam sanam doctrinam assidue conferas. Neque omittas omnibus incul­care , ut profanas omnes novitates diligenter devitent, neque ab illis se decipi unquam patiantur, qui falsam scientiae libertatem, ejusque non solum verum profectum, sed etiam errores tamquam progressus impudenter jactant. Atque pari studio et contentione ne desinas omnes hortari, ut maxima cura et industria in veram christianam et catholi­cam sapientiam incumbant, atque, uti par est, in summo pretio habeant veros solidosque scientiae progressus, qui, sanctissima ac divina fide duce et magistra, in catholicis scho­lis habiti fuerunt, utque theologicas praesertim disciplinas excolant secundum principia et constantes doctrinas, quibus unanimiter innixi sapientissimi Doctores immortalem sibi nominis laudem, et maximam Ecclesiae et scientiae utilitatem ac splendorem pepererunt. Hoc sane modo catholici viri in scientiis excolendis poterunt, Deo auxiliante, magis in dies, quantum homini fas est, noscere, evolvere et explanare veritatum thesaurum, quas in naturae et gratiae operibus Deus posuit, ut homo postquam illas rationis et fidei lumine noverit, suamque vitam ad eas sedulo conformaverit, possit in aeternae gloriae claritate summam veritatem, Deum scilicet, sine ullo velamine intueri, Eoque felicissime in aeternum perfrui et gaudere. Hanc autem occasionem libentissimo animo amplectimur, ut denuo testemur et confirmemus praecipuam Nostram in Te caritatem. Cujus quoque pignus esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam effuso cordis affectu Tibi ipsi, Venerabilis Frater, et gregi Tuae curae commisso peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 21. Decembris anno 1863. Pontificatus Nostri anno decimo octavo. Jaurini, die 22. Aprilis 1864. Nr. 1316. Obitus parochorum Caspari Barilits, et Serpilii C. Hugonay, a quibus tenta dum viverent, beneficia concursui exponuntur. Duo rursum DD. Parochi hujus Dioecesis ad aeternitatem evocati sunt, nimirum Caspa- rus Barilits, qui die 6. curr. anno aetatis 62 completo, Sacerdotii autem 39 ex ictu apo- plectico repente obiit, et Serpilius Comes Hugonay, Biiensis, qui die 11. curr. anno aetatis 48., Sacerdotii 24. e variolis exstinctus est. Precemur Deum, cui nunquam sine spe sempiternae misericordiae supplicatur, ut propitietur animabus confratrum nostrorum, famulorum suorum, ac eos, qui de hac vita in sui nominis confessione decesserunt, San­ctorum suorum munero faciat adgregari. Pro parochialibus beneficiis Oszlopensi et Biiensi complendis praesentibus concursum usque finem mensis Maji duraturum indico. Jaurini, die 22. Aprilis 1864.

Next

/
Thumbnails
Contents