A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

53 cerdos ante consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen inciderit, aut moriatur, pi’aetermittitur Missa. Si post consecrationem Corporis tantum, vel ante consecrationem sanguinis, vel utroque consecrato id accidit, Missa per alium sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu necessitatis etiam per non jejunum." Alter est, si sa­cerdos sub communione advertat, materiam non aptam a se consecratam fuisse; tunc enim materiam idoneam iterum consecrare, et quamvis jam non jejunus, sumere debet, ut praecipit rubrica Missalis; 61) ubi simul causa indicatur: „quia praeceptum de perfe­ctione Sacramenti majoris est ponderis, quam quod a jejunis sumatur." Huc referri po­test etiam casus, si celebrans post haustam calicis ablutionem , reliquias sacramenti in patena aut corporali advertat, quas itidem reverenter sumi oportet. Tertius est, si peri­culum immineat ne sacrae hostiae ab infidelibus et haereticis profanentur, aut incendio vel inundatione absumantur; tum eas non solum a sacerdote non jejuno, sed eo ab­sente, a laico quoque non jejuno propriis manibus sumi posse affirmant communiter do- ctores. Quartus est in articulo mortis, in quo constitutis, ut dicit Rituale Romanum, 62) licet jejuni non sint, sacram Viaticum ministrari potest. Rationem hujus indulgentiae eleganter exponit Card. Brancatius: 63) „Pia mater Ecclesia, inquit, nobis in patriam re­dituris, ut in fortitudine hujus cibi ad montem, qui Christus est, pervenire valeamus, sacrum hoc Corpus, ac caeleste Viaticum (ne casus aliquis opportunum subsidium Chri­stianis militibus, extremis horis cum daemone confligentibus, aliquando praeripere possit) non jejunis etiam exhiberi mandavit; multo magis existimans consentaneum, ut quis non jejunus Christi Corpus assumat, quam absque hujusmodi pharmaco salutari decedat." Et haec sufficere arbitramur, ut quisque intelligat quo pacto quave conditione plures una die Missas sacerdoti hodie celebrare liceat; e quibus simul patet, quomodo expediendum sit, quod nobis substernebatur dubium; an nempe in majore quadam fe­stivitate, confluente undique populo, si invitatus ad decantandum solemne sacrum sacer­dos non appellat, parochus, qui jam celebravit, ac proin non amplius jejunus est, pos­sit praesumta Episcopi licentia, Missam iterare? Id enim nullo modo licere, ex dictis prono fluit alveo. Neque scandalum quis obtendat, inde nefors oriturum, quod populus non audita Missa discedere cogatur. Ecquid enim scandali patietur, qui sciat, parocho bona fide sacris praevie functo, ac ob id non jejuno, secundam Missam celebrare inte­grum non esse? Jaurini, die 12. Aprilis 1864. Joannes m. p. Episcopus. 6I) Ibid. §. 3. n. 5. — c2) Tit. de Commun. infirm. — 63) De sacro Viatico pag. 146. 11

Next

/
Thumbnails
Contents