A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

45 Ar. VII. Veteri Ecclesiae disciplina permissum fuit, ut augustissimum Missae sacrificium eadem die ab eodem sacerdote bis pluriesve offerretur. Consuetudinem hanc Paschalis Quesnel- lus ‘) inde natam autumat, quod S Leo M. ad Dioscorum Patriarcham Alexandrinum scribens statuerit: „ut cum solemnior festivitas conventum populi numerosioris indixerit, et ad eam tanta fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica simul non possit; sacrificii oblatio indubitanter iteretur. “ 2) Joannes Pontas vero 3) ejus consuetudinis vesti­gium exstare apud S. Augustinum putat, qui in epistola ad Januarium innuit, duas feria quinta majoris hebdomadae in Africa Missas celebrari solitas: alteram mane in gratiam eorum, qui propter balneum non jejunabant; alteram hora nona, seu ad vesperam, in gratiam jejunantium. 4) At si, quod sentimus, dicere licet, videtur nobis in adducto utro­que loco, sermo solum esse de repetita eodem die oblatione eucharistica, minime autem, explicite saltem, dici, ab eodem sacerdote id factum fuisse. Signanter, quod S. Augusti­nus de Missa serotina memorat, id plane singulare non est, cum ex Tertulliano, 5) et S. Cypriano6) constet, in primitiva Ecclesia Missas diuturnas et vespertinas in usu fuisse. Sanctus quoque Ambrosius 7) meminit oblationis tum in fine diei, tum horis meridianis fieri solitae: „Indictum est jejunium, cave ne negligas. Et si te fames quotidianum cogit ad prandium, tamen caelesti magis te serva convivio. Non epulae paratae extorqueant, ut caelestibus sis vacuus sacramentis. Differ aliquantulum, non longe est finis diei: immo plerique sunt ejusmodi dies, ut statim meridianis horis adveniendum sit in ecclesiam, canendi hymni, celebranda oblatio.u S. Paulinus Nolanus 8) vero canit: Nostis eum morem, ut jejunare solemus Ante diem, et sero libatis vespere sacris, Quisque suas remeare domos. Unde Walafridus Strabo 3) nonnisi morem ab antiquo receptum expressisse cen­sendus est, dum scribit: „Tempus Missae celebrandae secundum naturam solemnitatum diver­sum esse; interdum enim ante meridiem, interdum hora nona, interdum noctu celebrabatur.“ Diebus praecipue jejuniorum Missam ad horam nonam, quae nobis tertia promeridiana est, dila­tam fuisse, testis est Ivo Carnotensis, qui loquens de jejunio Quatuor temporum, ex Concilio Moguntino haec affert: „Quarta et sexta feria, et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum litaniis ad Missarum solemnia. “ <°) Tempore Quadragesimae, ob protractum usque ad vesperam officium divinum, multo adhuc tardius liturgia sacra peragebatur, ut colligitur ex Concilio Cjabillonensi apud Gratianum, u) quod ita habet: „Solent plures, qui se jejunare putant in Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam, comedere. Qui nullatenus jejunare credendi sunt, si ante manducaverint, quam vespertinum celebretur officium. a Concurrendum egt enim ad Missas, et auditis Missarum solemnibus, et vespertinis officiis, et largitis eleemosynis ad cibum accedendum--------------------------------- - ,pg .i .a .i .n. *) In notis ad epist. 9. S. Leonis M. — 2) S. Leonis M. Opp. tona. 1). epist. 9. — 3) Diction. casuum conscient, tom. 2. verb. Missa, cas. 15. — *) S. August. Opp. tom. 2. epist. 54. n. 8. — 5) De corona milit. c. 3. — 6) Epist. 63. ad Caecilium. — 7) In exposit. Ps. 118, 62. — 8) Carmen 7. de natali S. Felicis. — 9) De reb. eccles. c. 23. — ,0) Apud Card. Bona, Ker. liturg. lib. 1. c. 35. — '*) C. 50. D. 1. de Consecrat. Nr. 1214. Praesens Ecclesiae disciplina de celebranda ab eodem Sacerdote bis in die Missa. io

Next

/
Thumbnails
Contents