A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
43 De criteriis, ope quorum certo cognosci queat in sepulchro quopiam Martyrem, qui pro Christo vitam posuit, tumulatum fuisse, sequens prodiit Decretum S. Congregationis Rituum, ab ipso quoque SS. Domino Nostro ratihabitum et confirmatum: „Postquam saeculo XVI. laboribus praesertim et studiis Antonii Bosi iterum sacra suburbana patuere coemeteria, quae a saeculo VIII. exeunte Summorum Pontificum cura penitus interclusa remanserant, ne barbari Romanum solum devastantes ibi aliquam inferrent profanationem, in iis conquiri coeperunt Martyrum Corpora, quae adhuc ibidem permanebant in loculis abscondita. Tutissimum dignoscendi sacra haec pignora signum a majorum traditione receptum erant phialae vitreae vel figulinae cruore tinctae, aut crustas saltem sanguineas occludentes, quae vel intra vel extra loculos sepultorum affixae manebant. Attamen aliquibus visum fuit viris eruditis alias praeter sanguinem admittere notas, quibus ipsi martyres distinqui autumabant. Verum ut in re tanti momenti inoffenso procederetur pede, placuit Clementi IX. Summo Pontifici singularem deligere Congregationem, quae ex sanctae romanae Ecclesiae Cardinalibus, aliisque doctissimis viris constaret, eique hac super re gravissimum commisit examen. Haec Congregatio, quae postea a sacris reliquiis et indulgentiis nomen habuit, argumentis omnibus perpensis die 10-a Aprilis anni 1668 decretum hoc tulit: Cum in S. Congregatione indulgentiis sacrisque reliquiis praeposita de notis disceptaretur, ex quibus verae sanctorum Martyrum reliquiae a falsis et dubiis dignosci possint, eadem S. Congregatio re diligenter examinata, censuit, palmam et vas illorum sanguine tinctum pi'O signis certissimis habenda esse: aliorum vero signorum examen in aliud tempus rejecit. Decretum hujusmodi duorum fere saeculorum decursu fideliter servatum est, quamvis praeterito vertente saeculo nonnulli selecti scriptores de Phialae sanguineae signo diversimode dubitaverint; quibus praecipue gravissima Benedicti XIV. auctoritas obstitit, quum in litteris apostolicis ad capitulum metropolitanae ecclesiae Bononiensis de sancto Proco Martyre ex coemeterio Thrasonis cum Vase sanguinis effosso edoceret: Ipsi debetur cultus et titulus sanctorum, quia procul dubio nulli unquam venit in mentem, quantumvis acuto ingenio is fuerit et cupidus quaerendi, ut ajunt, nodum in scirpo, nulli inquam venit in mentem dubitatio, quod corpus in catacumbis romanis inventum cum vasculo sanguinis aut pleno, aut tincto, non sit corpus alicujus, qui mortem pro Christo sustinuerit. At nostris hisce diebus alii supervenere viri eruditione aeque pollentes et in sacrae Archaeologiae studio valde periti, qui vel scriptis vel etiam voluminibus editis adversus phialam sanguine tinctam utpote indubium Martyrii signum decertarunt: Sanctissimus autem Dominus Noster PIUS PAPA IX. de decreti illius robore et auctoritate haud haesitans, quum videret tamen eruditorum difficultates in ephemeridibus tum catholicis, tum heterodoxis divulgari, ad pfaecavendum quodlibet inter fideles scandalum sapientissime censuit, ut hujusmodi difficultates in quadam peculiari S. R. Congregatione severo subjicerentur examini. Peculiaris vero Congregatio haec nonnullis ex ejusdem S. R. Congregationis Cardinalibus, praelatis officialibus ac selectis ecclesiasticis viris pietate, doctrina, prudentia rerumque usu eximie praeditis constituta prae oculis habens universam argumentorum seriem, nec non fidelem ejusdem Secretarii relationem, quum omnia accuratissima ponderaverit disquisitione die 27. Novembris vertentis anni duobus his propositis dubiis: I. An phialae vitreae aut figulinae sanguine tinctae, quae ad loculos 9 Nr. 1141. Decretum S. Rit. Congregationis de criteriis sepulchri unius Martyris.