A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

35 gationibus potestatem fecerunt suo nomine et auctoritate edendi decreta, semper adest assensus Papae, et valeret declaratio, etiamsi Papa non consuleretur. Huc facit memo­ratu imprimis digna S. Congregationis Rituum declaratio in una Ordinis Praedi­catorum 23. Maji 1846. in qua ad propositum hocce dubium: An decreta a S. Con­gregatione emanata, et responsiones quaecumque ab ipsa propositis dubiis scripto forma­liter editae, eamdem habeant auctoritatem ac si immediate ab ipso Summo Pontifice promanarent, quamvis nulla facta fuerit de iisdem relatio Sanctitati suae? Sacra Con­gregatio respondit: affirmative 39). Advertendum autem hanc decisionem ex iis esse, quae fuerunt a Sede Apostolica expresse approbatae et confirmatae; ita enim verba de­creto illi subjecta habent: „Et facta de praemissis omnibus SSmo D. N. Pio IX. Ponti­fici Maximo per eumdem subscriptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas sua rescripta a sacra Congregatione in omnibus et singulis approbavit confirmavitque." — Nec denique necessarium existimari potest, ut declarationes in forma authentica produ­cantur. Quamquam enim Urbanus VIII. edito decreto 40) sanxerit, nullam declarationi­bus tam impressis et imprimendis, quam manuscriptis fidem esse in judicio vel extra il­lud a quoquam adhibendam nisi solito sigillo et subscriptione Cardinalis Praefecti et Se­cretarii fuerint munitae: attamen monent passim canonistae, decretum hoc non obsistere, quominus fides adhibeatur declarationibus etsi in forma authentica non productis, quas genuinas esse certo constat aliunde. Decreto enim Urbani VIII. occasionem praebuerunt suspectae, mutilae commentitiaeque declarationes, quae tunc temporis circumferebantur, e quibus facile deceptiones oriri poterant; at vero id periculi jam dudum desiit. Ces­sante ergo fine legis, lex ipsa cessat. Hinc docet Schmalzgrueber: 4)) „Hoc decreti ri­gore non obstante, Sanchez, Salas, Diana, Fagnanus et alii doctores plerique, declara­tionibus, quae a privatis sed probatis auctoribus referuntur, sique de vitio aliquo suspe­ctae non sint, haud aegre deferunt; et ajunt ab illis sine gravi ratione in praxi non re­cedendum ; partim quia romanae aliaeque curiae ecclesiasticae contra eas non solent pronuntiare, partim vero quia credunt eas ex ipsis originalibus aut alio principio authen­tico depromtas esse." Item Fagnanus: 42) „Quinimo, ut inquit Salas, recte facit judex, qui declarationes S. Congregationis, quas invenerit apud aliquem probatum auctorem, ut veras habuerit et sequatur, etiamsi nec a parte allegentur, nec producantur: adjiciens, in foro conscientiae teneri unumquemque eas sequi, si de illis suf­ficientem notitiam habuerit.“ Quae quum ita sint, non tantum probabile, sed plane certum videri debet: de­clarationibus SS. Congregationum comprehensivis (nam de liis tantum hoc loco sermo esse potest) licet non pi-omulgatis, vim inesse legis universalis; quae proin omnes ob­stringant, quibusve obniti citra culpam nemini sit integrum. Quam in sententiam tanto fidentius concedimus, quod eam a gravissimis doctoribus, quorum explorata est in disci­plina canonica auctoritas, magno consensu assertam propugnatamque inveniamus. Bene­dictus XIV. decreta S. Congregationis „utrumque forum jure complecti", asseverat. 43) Ridolphinus 44) affirmat, ea esse decisiva et legis instar habenda: „Declarationes autem S. Congregationis Concilii sunt decisivae, et habent vim legis universalis," Esto autem *0 Apud Gardellini edit. 1856. n. 5051. — Cum sacra. 2. Aug. 1631. — 41) Dissert. prooemial. §. 9. n. 386. — 42) Ad cap. Quoniam, de Constil. n. 59. — 43) L. c. — * **) Praxis judiciar. part. 1. c. 7. n. 83. 7

Next

/
Thumbnails
Contents