A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

18 mitionis ejus." S. Cyrillus Hierosolymitanus:46) „Pro omnibus, inquit, oramus, qui inter nos vita functi sunt, maximum esse credentes animarum juvamen, pro quibus offertur precatio sancti illius et tremendi, quod in altari positum est sacrificii.“ Copiosus prae­sertim est S. Joannes Chrysostomus in hoc doctrinae capite illustrando commendando- que. Sic alia inter: „Non frustra, inquit, haec ab Apostolis sunt legibus constituta, ut in venerandis atque horrificis mysteriis memoria eorum fiat, qui decesserunt. Noverant hinc multum ad illos lucri accedere, multum utilitatis. Eo enim tempore, quo universus populus stat manibus passis ac coetus sacerdotalis, et illud horrorem venerationis ple­num incutiens sacrificium: quomodo Deum non placabimus pro istis orantes ? Atque id quidem de iis, qui in fide decesserunt." 47) Huc item faciunt, quae S. Augustinus de Monicae matris suae funere annotavit haec scribens: 48) „Cum ecce corpus elatum est, imus et redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus quas tibi fudimns, cum offer­retur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis precibus ego flevi.“ Idem alio loco: 49) „In Macchabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium. Sed etsi nusquam in scripturis veteribus omnino legeretur, non parva tamen est universae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret auctoritas: ubi in precibus sacerdotis, quae Domino Deo ad ejus altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum." Consulto praeterimus, quae insuper hanc in rem ex liturgiis vetustissimis, ex Ecclesiae graeeae cum latina consensu perpetuo, e Conciliis aliisque antiquitatis christianae monumentis passim afferri solent a theologis; cum e delibatis abunde pateat, quam vere Concilium Tridentinum doceat: 50) „Sacrificium Missae non solum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus, sed et pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis rite juxta Apostolorum traditionem offerri.“ Etsi autem tenera planeque materna Ecclesiae catholicae sollicitudo nullo non tempore pro animabus corpore solutis, ad impetrandam illis pacis ac lucis aeternae beatitatem, preces et sacrificia obtulerit: existimandum tamen non est, id ab ea pro omnibus sine discrimine defunctis factum fuisse. Ut enim quis beneficiorum redemtionis vitaeque supernaturalis capax particepsque esse queat, corporis Christi, id est, Ecclesiae membrum sit oportet. Ita quippe divinitus provisum est, ut homines eadem fide et cari­tate uniti, organismum undique rite compactum, et in omnibus suis partibus apte dispo­situm efficerent, quem caput Christus, virtute sua continuo in illum influens, vegetaret vivificaretque. Quisquis ergo ab hoc organismo vivo sejunctus membrum ejus non est, non etiam vitae, quae ex capite Christo in totum corpus et singula ejus membra dima­nat, particeps esse potest. „Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, praecisus arescet." 51) At vero, qui toto vitae tempore ab Ecclesiae corpore avulsi se­gregesque degebant, postquam ex hac mortalitate subducti sunt, membra ejus fieri jam nullo modo possunt; neque proinde Ecclesia suffragiis suis, nihil alioquin profuturis, vitam supematuralem ejusque praesidia derivare in illos potest. „Sacrificium, inquit Suarez, 52) pro alio offerri solum potest juxta capacitatem illius, quia ineptum est ope­4«) Catech. mystag. 5.— 47) Homil. 3. in epist. ad Fhilipp. — 48) Confess. lib. 9. c. 12. —49) De cura pro mort. gerenda c. 1. — 50) Sess. 22. cap. 2. — 51) S. Cyprian. Epist. 57. ad Cornei. — 52) Disputat, in tert. divi Thomae part. lom. 3. qu. 33. disp. 78. sect. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents