A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
13 Sír. II Antiquissima, humanoque generi coaeva, perinde ac universalis, ipsis adeo incultis barbarisque nationibus frequentata est consuetudo, supremos defunctis honores, justaque funebria persolvendi. Consuetudinem hanc ex intimo naturae sensu profectam, religio populorum, pro suo quaeque genio, variis ritibus ac caeremoniis consecravit. Solemne fuit graecis ad tumulos suorum sacrificia et libamina offerre, *) quae propriis designata nominibus, 2) plerumque tertio, nono et trigesimo post obitum die peragebantur. Persuasum quoque tenebant, neglecti erga mortuos officii, ultores esse deos. 3) Neque vulgus dumtaxat ilbtteratum , sed et sapientissimi quique viri hac religione ducebantur. Aristoteles ereptae fato conjugis memoriam anniversariis sacris prosequutus fuisse traditur. 4) Non minus pervulgata est romanorum in componendis funeribus et faciendis inferiis sollicitudo ac pietas. „Tanta religio est sepulcrorum, inquit Cicero, 5) ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse.“ Hoc religiosae humanitatis obsequium vita functis ubique terrarum impendi solitum, sancta mater Ecclesia et ipsa ratum habuit, atque ita adoptavit, ut rescissis quae in funeribus gentilium errorem aut superstitionem redolebant, ad rectae rationis divinaeque revelationis normam revocarit. Duplici autem potissimum dogmati omnem circa mortuos curam voluit attemperatam: futurae nempe quam praestolamur corporum resurrectioni, et communioni sanctorum. Quamobrem ejusmodi caeremonias et ritus ex antiquissima traditione, et summorum Pontificum institutis in filiorum suorum exsequiis adhibet, quae cum verae religionis et christianae pietatis signa sunt, tum etiam fidelium mortuorum bono consulunt, saluberrima iisdem suffragia afferendo. 6) Ac imprimis quidem id agit Ecclesia, ut mortales suorum exuviae in loco sacro, inter preces votaque superstitum honorifice tumulentur; quare abolito cadavera cremandi more, ea terrae, de qua sumtus est homo et in quam ex ordinatione divina eum reverti oportet, 7) mandari vidt: tum quod id usu vetustissimo probatum esset; 8) tum etiam, quod dignitati ac praestantiae corporis humani maxime consentaneum videretur. „Apud nos enim, ait Origenes, 9) anima ratione praedita in honore habetur, et ejus organa cum honore sepulturae traduntur, ut nobis constitutum est. Neque enim decet animae ratione participis domicilium indecore et ubicumque projici, ut brutorum animalium cadaver." Et S. Augustinus: 10) „Non sunt contemnenda et abjicienda corpora defunctorum, maxi- meque justorum atque fidelium, quibus tamquam organis ac vasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus. Unde et antiquorum justorum funera officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae, et sepultura provisa, ipsique dum viverent, de sepeliendis ') Stant Manibus arae — Caeruleis moestae vittis atraque cupresso. — Et circum Iliades crinem de more solutae. — Inferimus tepido spumantia cymbia lacte — Sanguinis et sacri pateras. Virg. Aeneid. III. 63. conf. XI. 197. — 2) syayia'lJl.Xra, r)(J>0ii; inde Aeschyli tragoedia inscripta. — 3) Odyss. XI. 72. — 4) Theodoret. Graecar, affect. curat, serm. 8. — 5) De legib. II. 22. — ®) Rituale Rom. de Exsequ.— 7) Gen. 3, 19. Ecclici 40, 1. — 9) Minucius Felix in Octav. 34. „Nec ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus; sed et veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus." Et Cic. 1. c.: „At mihi antiquissimum sepulturae genus id fuisse videtur, quo apud Xenophontem Cyrus utitur; redditur enim terrae corpus."—9) Contr. Ceis. lib. 8.— 10) De Civit. Dei lib. 1. c. 13. 3 Nr. 600. De funeribus et exequiis defunctorum ad normam ss. canonum persolvendis.