A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

10 Nr. 367. Prosynoda- lium exami­num dies praestituuntur. Nr. 368. Praenumeratio pro vera|pne hungurica conferentia- rum a Patre Felice Parisiis habitarum. Nr. 369. Pro vacante Docentis offi­cio in schola Tata-Tó város concursus in­dicitur. Nr. 370. Operas ma­nuales et cur­rules circa sacras et pa- rochiales aedes prae­stare tenentur communitates parochianae. Nr. 387. Litterae Prae­sidiis Conso­ciationis S. Ladislai super perceptis ab­hinc piis symbolis. Prosynodale examen hujus anni primum diebus 18. et 19. Maji, alterum vero diebus 20. et 21. Septembris instituetur. Quod pro directione illorum, qui in uno vel altero pertentari voluerint, significo. Jaurini, die 25. Januarii 1864. P• Felix Societatis Jesu Sacerdos unus est e celeberrimis hoc tempore concinnatoribus Parisiis, cujus quadragesimales anno proxime praeterlapso cum respectu etiam ad impiis- simum Renani de vita Jesu librum habitas conferentias in linguam hungaricam transtulit ac typis vulgavit Georgius Lakatos, presbyter Archidioecesis Agriensis. Opus hoc erga praenumerationem acquiri potest, cujus conditiones patente tenore dimissorum scopo hoc, atque isthic in uno exemplari pro quolibet districtu Vice-Archidiaconali adjacentium foliorum, quae DD. Vice-Archidiaconi cum condistrictualibus fratribus communicare, ac dein ad Cancellarium Officii mei remittere velint. Jaurini, die 25. Januarii 1864. ]YEunus docentis in secunda classe scholae elementáris in Tata-T<5város in vacantiam recidit, pro quo praesentibus concursus usque 10-am Martii duraturus indicitur. Cum officio hoc conjunctum est salarium 200 fl., item beneficium liberi hospitii et sufficientis pro calefactione ligni. Qui illud consequi voluerint, hungaricam linguam, utpote insti­tutionis , ex asse calleant, et supplices D. Vice-Archidiacono et Parocho Oppidi Tata exhibeant. Jaurini, die 25. Januarii 1864. Accidit, ut quaepiam parochiana communitas manuales ac currules operas circa sacras suas aedes primo quidem negligeret, tardius autem imparem se praestandis dictis operis praetendendo pretii illarum reluitionem e fundo religionario sollicitaret. Casus hic occa­sionem praebuit Exc. Cancellariae R. Húrig. Aulicae sub 3-ia Septembris Nr. 14716 eo inviandi dirigens Regni Dicasterium, ut idem nihil non ageret quatenus labores manuales ac currules circa aedificia ecclesiastica patronalia non solum ejectentur, sed etiam semper perficiantur. Ad procurandum Decreto buic aulico effectum, R. Lottale Consilium ope Intimati, ddto 6-tae Octobris 1863 Nr. 73,590 exarati, declaravit, reluitionem praeatta- ctarum operarum nullo pacto e fundo religionario concedendam, et regiam aedilis Officii Directionem congrue eatenus inviatam esse. Quosuper DD. Curatos edoceri, simul vero provocari disposuit, ut in occursuris casibus ipsi quoque intendere velint, quatenus, con­cernentes communitates suae hac parte obligationi respondeant, alioquin per politicam jurisdictionem adigendae, ad quam in casum renitentiae recurrendum erit. Jaurini, die 25. Januarii 1864. Subjectarum litterarum ab Excellmo et Rssmo D. Praeside Consociationis S. Ladislai ad me directarum tenor testis est, quod piae in hac Dioecesi praedicto scopo collectae sym­bolae ad suam competentiam rite abhinc transpositae, et illic cum gratiarum actione perceptae fuerint.

Next

/
Thumbnails
Contents