A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
7 nos dum saluti animarum intendimus, obsequium exhibere Deo longe gratissimum. „Nullum enim omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum." ') Ceterum ne ipsi nobis fraudi simus, falsaque zeli opinione nobis illudamus, maximopere curemus, ut zelus noster sincerus sit ac genuinus; id est, sit purus, qui solo honorem Dei, et salutem proximi promovendi studio, non autem congenita indolis vivacitate aut praepete temperamenti impetu moveatur. „Auferamus igitur de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi."2) Sit praeterea mansuetus, qui etiam dum fortiter agere cogitur, exclusa ira omnique passione, caritatem dumtaxat spiret. „Numquam enim commotioni contemplatio jungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare. Unde necesse est, ut hoc ante omnia, qui zelo rectitudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius retractando restringat."3) Sit denique prudens ac discretus, nam ut scite advertit S. Bernardus:4) „Importabilis absque scientia est zelus. Ubi ergo vehemens aemulatio, ibi maxime discretio est necessaria, quae est ordinatio caritatis. Sernper quidem zelus absque scientia minus efficax, minusque utilis invenitur, plerumque autem et perniciosus valde sentitur." Vel ex his, quae per summa veluti fastigia attigimus, procul dubio intellexistis Ven, Fratres et Filii dii. quo studio quave diligentia in comparando excolendoque zelo sacerdotali incumbere nos oporteat, ut vocationis nostrae sanctissimae muniis rite possimus defungi. „Hic est ignis, qui in altari cordis nutriendus est a sacerdote jugiter." 5) „Absque igne quis ignem accendet: et sine caritate, quis officium caritatis consummabit? Ardeat dilectionis flamma sernper in te, quatenus calore tuo proximorum excutiatur tepor, imo crescat amoris incendium. Poteris plane inflammare alios, si tu fueris caritatis incendio concrematus. At tu si frigeas, si torpore taceas, nullumque honoris divini et fraternae aemulationis sentias famem: quid proferes ?“6) Ad hunc autem zelum in nobis qua excitandum, qua augendum, cum multa suppetant religiositatis exercitia, tum imprimis pia attentaque Christi patientis consideratio valet plurimum; neque enim fieri potest, quin sacerdos intuens exemplum magistri sui ac summi Sacerdotis, advertat, quantam et ipse caritatem procurandae fratrum saluti impendere obligetur. „Quam multa propter hunc gregem passus est Christus . . . itaque si quis voluerit illi commendatus esse, emam habeat ovium illius, publicam quaerat utilitatem, fratrum suorum saluti prospiciat."7) Quare saepe ac multum hoc sacro Quagragesimae tempore Dei ac Domini nostri agones meditemur, atque ita animo versemus, ut novum inde nobis accedat incitamentum, quo *) S. Gregor. M. in Ezech. lib. 1. Hom. 12. n. 30. 2) S. Augustin. De divers. Quaest. lib. 2. qu. 2. n. 3. 3) S. Gregor. M. Morál. lib. 5. in Job. c. 4. *) Serm. in Cant. 49. n. 5. 5) Petr. Blesens. serm. 56. ad sacerd. 6) S. Lau- rent. Justi». De complanet. Christ. perf. ") S. Joan. Chrysost. Orat, de b. Philogonio.