A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
106 observantia catholicae fidei suscepistis, toto corde compatiar, et ea quae Vobis ... illata sunt, non aliter accipiam, quam si ipse pertulerim, intelligo tamen magis esse gaudii, quam moeroris, quod, confortante Vos Domino Jesu Christo, in evangelica apostolicaque doctrina insuperabiles perstitistis ......... Et cum Vos inimici fidei christianae ab Ecclesiarum vestrarum sede divellerent, maluistis peregrinationis injuriam pati, quam ulla impietatis ipsorum contagione violari. “ j) Atque utinam Vobis tantarum Ecclesiae calamitatum finem nuntiare possemus! Sed nunquam satis lugenda morum corruptela undique ingravescens, et irreligiosis, nefandis obscenisque scriptis, ac scenicis spectaculis, et meretriciis domibus fere ubique constitutis, ac aliis pravis artibus promota, et monstrosa omnium errorum portenta quaquaversus disseminata, et abominanda vitiorum omniumque scelerum increscens colluvio, et mortiferum incredulitatis ac indijferentismi virus longe lateque diffusum, et ecclesiasticae potestatis ac sacrarum rerum, legumque contemptio, despicientia, et injusta ac violenta bonorum Ecclesiae depopulatio, et acerrima ac continua contra sacros Ministros, ac Religiosarum Familiarum Alumnos, Virginesque Deo devotas insectatio, ac diabolicum prorsus adversus Christum ejusque Ecclesiam, doctrinam, et hanc Apostolicam Sedem odium, et innumera fere alia, quae ab infensissimis rei catholicae hostibus patrantur, et quotidie lamentari cogimur, videntur optatissimum illud protrahere ac differre tempus, quo plenum sanctissimae nostrae religionis, justitiae ac veritatis triumphum videre possimus. Qui quidem triumphus deesse non poterit, etiamsi Nobis datum non sit noscere tempus eidem triumpho ab omnipotenti Deo destinatum, qui omnia admirabili divina sua providentia regit ac moderatur, et ad nostram dirigit utilitatem. Etsi vero caelestis Pater Ecclesiam suam sanctam, in hac miserrima et mortali peregrinatione militantem, variis aerumnis et calamitatibus affligi et vexari permittit, tamen cum ipsa a Christo Domino supra immobilem et firmissimam petram sit fundata, non solum nulla vi, nulloque impetu convelli, et labefactari unquam potest, verum etiam ipsis „persecutionibus non minuitur, sed augetur, et semper dominicus ager segete ditiori vestitur, dum grana, quae singula cadunt, multiplicata nascuntur/' 2) Quod, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, luctuosissimis etiam hisce temporibus singulari Dei beneficio evenire conspicimus. Nam quamvis immaculata Christi Sponsa impiorum hominum opera in praesentia vehementer afflictetur, tamen de suis hostibus agit triumphum. Enim vero ipsa suos triumphat hostes, et mirifice splendescit tum singulari vestra, et aliorum Venerabilium Fratrum totius catholici orbis Sacrorum Antistitum erga Nos et hanc Petri Cathedram fide, amore, observantia et eximia constantia in catholica unitate tuenda, tum tot pientissimis religionis et christianae caritatis operibus, quae, Deo auxiliante, magis in dies multiplicantur in catholico orbe, tum sanctissimae fidei lumine, quo magis in dies tot illustrantur regiones, tum egregio Catholicorum erga ipsam Ecclesiam, ac nos et hanc Sanctam Sedem amore et studio, tum insigni et immortali martyrii gloria. Nostis enim quomodo in Tunkini et Cocinchinae praesertim regionibus Episcopi, Sacerdotes, laicique viri, ac vel ipsae imbelles mulieres, ac teneri adolescentuli et adolescentulae veterum martyrum exempla aemulantes, animo invicto et heroica virtute crudelissimos quosque cruciatus despicere, et exultantes pro Christo vitam profundere vehementer laetantur. Quae sane omnia non levi Nobis Vobisque consolationi esse debent inter maximas, quibus premimur, acerbitates. ■) S. Leo Epist. 154. ad Episcopos Aegyptios, edit. Baller. — 2) S. Leo Serm. 82. in natal. Apóst. Petri et Pauli.