A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
70 ratio illas etiam res, quae ad fidem pertinent, occupet atque perturbet, cum certissimi, omnibusque notissimi sint fines, ultra quos ratio nunquam suo jure est progressa, vel progredi potest. Atque ad hujusmodi dogmata ea omnia maxime et apertissime spectant, quae supernaturalem hominis elevationem, ac supernaturale ejus cum Deo commercium respiciunt, atque ad hunc finem revelata noscuntur. Et sane cum haec dogmata sint supra naturam, idcirco naturali ratione ac naturalibus principiis attingi non possunt. Numquam siquidem ratio suis naturalibus principiis ad hujusmodi dogmata scienter tractanda effici potest idonea. Quod si haec isti temere asseverare audeant, sciant, se certe non a quorumlibet doctorum opinione, sed a commui et numquam immutata Ecclesiae doctrina recedere. Ex divinis enim Litteris, et Sanctorum Patrum traditione constat, Dei quidem existentiam, multasque alias veritates, ab iis etiam, qui fidem nondum susceperunt, naturali rationis lumine cognosci, sed illa reconditiora dogmata Deum solum manifestasse, dum notum facere voluit mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus (Col. 1. v. 26.), et ita quidem, ut postquam multifariam multisqne modis olim locutus esset patribus in prophetis, novissime Nobis locutus est in Filio, per quem fecit et saecula (Hebr. 1. v. 1. 2.) ... Deum enim nemo vidit umquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. (Joan. 1. v. 18.) Quapropter Apostolus, qui gentes Deum per ea, quae facta sunt, cognovisse testatur, disserens de gratia et veritate (Joan. 1. v. 17.), quae per Jesum Christum facta est: Loquimur, inquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est . . . quam nemo principum hujus saeculi cognovit . . . Nobis autem revelavit Deus per Spiritum Suum . . . Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. (Corinth. 2. v. 7. 8. 10. 11.) Hisce aliisque fere innumeris divinis eloquiis inhaerentes SS. Patres, in Ecclesiae doctrina tradenda continenter distinguere curarunt rerum divinarum notionem, quae naturalis intelligentiae vi omnibus est communis, ab illarum rerum notitia, quae per Spiritum Sanctum fide suscipitur; et constanter docuerunt, per hanc ea nobis in Christo revelari mysteria, quae non solam humanam philosophiam, verum etiam Angelicam naturalem intelligentiam transcendunt, quaeque etiamsi divina revelatione innotuerint, et ipsa fide fuerint suscepta, tamen sacro adhuc ipsius fidei velo tecta et obscura caligine obvoluta permanent, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino. (S. Joan. Chrys. homil. 7. (9) in I. Corinth. S. Ambros de fide ad Grat. 1. 10. S. Leo de Nativ. Dom. Ser. 9. S. Cyrill. Alex, contr. Nestor, lib. 3. initio, in Joan. 1. 9. S. Joan. Dam. de fide, orat. II. '. 2. in I. Cor. 2. S. Hier, in Gál. III. 2.) Ex his omnibus patet, alienam omnino esse a catholicae Ecclesiae doctrina sententiam, qua idem Frohschammer asserere non dubitat, omnia indiscriminatim christianae religionis dogmata esse objectum naturalis scientiae seu philosophiae, et humanam rationem historice tantum excultam, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam objectum proposita fuerint, posse ex suis naturalibus viribus et principio ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire. Nunc vero in memoratis ejusdem auctoris scriptis alia dominatur sententia, quae catholicae Ecclesiae doctrinae, ac sensui plane adversatur. Etenim eam philosophiae tribuit libertatem, quae non scientiae libertas, sed omnino reprobanda et intoleranda philosophiae licentia sit appellanda. Quadam enim distinctione inter philosophum et philosophiam facta, tribuit philosopho jus et officium se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit,