A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
57 Pro directione porro adnoto, secundum dispositionem ejusdem de tymbro sonantis legis extractus matriculares tymbro 50 xr. subjacere. Qui reliquas dispositiones nosse cupit, ipsam legem adeat est necesse. In Rákos, die 26. Maji 1863. .A-nno proxime praeterlapso ad Győr-Sziget filias S. Yincentii a Paula, i. e. sorores caritatis eo scopo introduxi, ut ibi in erecto a me hospitali infirmorum in schola autem prolium curam gererent. Utrumque praestant egregie, eoque cum effectu, ut in schola tutandis parvulis destinata bis centum proles utriusque sexus, in schola vero industriali octoginta circiter puellae gratuitam nanciscantur institutionem. Ante paucos dies alias sorores, quae filiae divini Redemptoris nuncupantur Vienna accersivi atque ad domum meam episcopalem Soproniensem illocavi, ut infirmorum, sive ob egestatem, sive ob adjuncta domestica sibi relictorum in domibus privatis curam gererent, ut parvulos vel maxime vero orphanos educarent atque instituerent. Recipientur autem ad institutum or- phanae proles undecunque eruntque pro unius orphanae prolis omnimoda provisione, sive victu, amictu, educatione ac institutione menstrue 6 annuatim itaque 72 floreni a. v. dependendi. Spem firmam foveo fore, ut sorores Sopronium evocatae destinationi suae, hic quoque plena mensura respondeant. Septuaginta duas domos haec filiarum divini Redemptoris Congregatio paucos inter annos obtinuit in Gallia, Germania, Helvetia et Austria, ubique praeclaro cum zelo ac successu ad misericordiae et caritatis opera incumbunt, earundemque instituta laetius in dies efflorescunt. Haec iccirco ad notitiam praecipue DD. Parochorum perfero, ut sicubi in parochiis imprimis germanici labii praesto sint proles orphanae, circa quarum bonam educationem et institutionem respectivi tutores vel curatores sollicitudine detinentur, his declarari queat existere intra ambitum Dioecesis institutum, in quo orphanae proles erga moderatum pretium victum amictum ac educationem nanciscuntur. In Rákos, die 27. Maji 1863. vum meo indultu et sub mea protectione 18. Januarii 1861 coaluit Sopronii unio S. Vincentii a Paula, quae in suis tenuibus initiis quam praeclare de pauperibus merita fuerit, mereaturque ex impressis mihique substratis rationibus patet, secundum quas inter pauperes distribuit 3801 libones panis, aliaque victualia, plures orgias focalis ligni, et vestes, solvit pro pluribus domalem censum, curavit funus aliquot pauperum, horumque prolibus de libris scholasticis providit. Nunc eleemosynas ac subsidia largitur 39 familiis cum 135 prolibus, aliisque 20 personis non conjugatis. Status cassae cum fine anni secundi ab erecta unione consistit in 64 fi. et 6 xr. aeris parati, et in capitali 200 flore- norum, quod in ejate parsimoniali cassa elocatum est. Hujusmodi initia fuerunt etiam illarum S. Vincentii unionum, quae in patria hujus Sancti florent, et hodie indigentias egenorum hominum annuis plurium millionum florenorum subsidiis sublevant. In Rákos, die 27. Maji 1863. Nr. 1835. Filiae divini Redemptoris Sopronium introductae. Nr. 1842. Activitas unionis S. Vincentii a Paula in Civitate Soproniensi. 12