A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
26 nes, Ujfalvensis; Eitzenberger Joannes, Réthfalvensis; Köplinger Josephus, Szolnokensis; Schnabl Athanasius, Bonyaensis; denique Steierer Joannes, Laithafalvensis, qui numismata sua e manibus DD. Parochorum suorum recepturi sunt. Quum autem fieri possit, ut praeter recensitos duodecim, insuper alii in Dioecesi existant, qui pontificiae militiae annis 1859 et 1860 adscripti fuerant, Summus Pontifex vero omnibus suis olim militibus toties memorata hqmismata benigne addicere velit, DD. Curatos provocandos habeo, et hisce etiam provoco, ut quos adhuc norunt pontificios olim milites, illos mihi ocyus indicare velint, pro eadem decoratione a me proponendos. Jaurini, die 16. Martii 1863. mu:* i: APOiTOLicun super numismate „pro Petri sede“ nuncupato editum. PIUS PP. IX. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Arbiter ac moderator rerum omnium Deus fortiter suaviterque disponens omnia non sine mirabili providentiae suae effecit consilio, ut Apostolica Sedes civili potiretur ditione; nimirum ut, qui in eadem Sede constiterint Beatissimi Petri Apostolorum Principis successores, quique universam moderari Ecclesiam pro suo officio ac munere deberent, et fidei morumque praecepta ex illa tamquam religionis arce cunctis late gentibus promulgare, nulli subessent civili imperio, ac divini sui ministerii partes in hominum salutem liberrime expediteque exequerentur. Id probe intelligentes callidissimi hostes catholici nominis civilem Sanctae Sedis principatum tum perfidiosis artibus, tum aperta etiam vi oppugnare instituerunt, eo scilicet animo, ut faciliorem sibi viam sternerent ad catholicam religionem funditus, si fieri possit, evertendam. Quae ubi primum patefacta sunt nefaria consilia, incredibile quoddam ad tuenda Sanctae Sedis jura omnium quaquaversus catholicorum studium exarsit; neque enim inferioris tantum conditionis homines, sed nobilissimi etiam generis viri, spretis omnibus sive incommodis sive periculis, laeti alacresque undique advolarunt militiae Nostrae nomen daturi, ut a Pontificae ditionis finibus hostilem aggressionem furoremque propulsarent. Noster porro brevi tempore a clarissimi nominis duce comparatus exercitus, licet numero exignus, sic tamen erat animo ad officio m suum tuendum paratissimus, ut ipse subalpinus hostis, qui longe superiori pollens copiarum numero provinciis Nostris imminebat, easdemque propositam veluti praedam avidissime inhiabat, rem sibi imminere putaret bene ac feliciter non successuram, nisi contra jus fasque qualibet belli denunciatione praetermissa provincias ipsas subita incursione adoriretur. Atqui in repentino illo ingruentium turmarum impetu luculenter probarunt catholici milites, quid in hominum animis vera fides ac religio possit; commisso namque certamine sic animose ac fortiter dimicarunt, ut cruentam plane reliquerint hosti victoriam, et potius obruti multitudine dicendi sint, quam virtute et pugnandi gloria superati. Quod quidem illustre facinus, ut ad omnem posteritatem propagetur, aereum numisma argento obductum cudi mandavimus, quod in adversa parte in memoriam martyrii Apostolorum Principis Crucem inversam praeseferat, circa quam sinuatus in orbem serpens expressus sit tam