A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

17 cursus sive appellatae amplius exhibendos esse. Quam dispositionem, per quam illi sub 19. Februarii 1862 Nr. 666 abhinc publicatae derogatur, hisce ad notitiam DD. Cura­torum perfero. Jaurini, die 6. Martii 1863. Expensae typi Circularium litterarum Dioecesanarum, quae anno proxime praeterlapso 1862 abhinc dimissae sunt, per singulas parochiales Ecclesias cum 1 fl. 60 xr. a. v. per­stringendae veniunt. Immunes a solutione sunt hac quoque vice Ecclesiae nulla vel plane exigua dote provisae. Summulam hanc DD. Districtuales Vice-Archi-Diaconi colli­gant, atque ad Officium meum promoveant. Jaurini, die 6. Martii 1863. Nr. 876. Pretium typi Circularium litterarum Dioecesana­rum dependa­tur. Calumnias, quibus Gubernium Pontificium impetebatur, nemo majore cum fortitudine ac dexteritate retorsit ac confutavit, quam Jacobus Margotti, praestantissimarum ephemeri­dum italicarum: „L’ Armonia della religione colla civiltá", cui pro symbolo illud prae­fixit S. Ambrosii: „Ubi Petrus, ibi Ecclesia", in annum 16. redactor, quem nullae inju­riae, nullae divexationes, non mulctae pecuniariae, non carceres a propugnanda justissi­ma Ecclesiae et S. Sedis Apostolicae causa dimovere potuerunt, quive solus jam longe ultra unum millionem florenorum titulo obulorum S. Petri in Italia collegit. Confutavit autem calumnias contra gubernium Pontificium temere effutitas imprimis in libro, quem concinnavit et sub titulo: „Roma et Londinum" vulgavit, in quo statum rerum in utra­que Civitate describit, ut ipsi lectores judicium de illo depromere valeant. Catholici librum hunc in omnes ferine linguas verterunt, desiderabatur adusque versio hungarica, quam Seminarii mei majoris alumni, unionis S. Emerici socii, qui anno praeterito librum Salviani de gubernatione Dei laudabiliter et bene hungarico idiomate reddiderunt, sub­cisivis atque vacuis ab ordinariis occupationibus horis adornaverunt. Folia praenumera- tionis litteris his Circularibus cum eo ad quemlibet Vice-Archi-Diaconalem Districtum expediuntur, ut illa DD. Vice-Archi-Diaconi currentare, ac postmodum cum nominibus praenumerantium ad Cancellariam Officii Dioecesani remittere velint. Jaurini, die 6. Martii 1863. Nr. 881. Praenumeratio pro opere Margottiano „Roma et Londinum.“ Illustrissimus D. Guilielmus L. B. a Ketteler, Episcopus Moguntinus, vulgavit praestan- tissimum opus, quod in Germania magnam excitavit attentionem sub titulo: „Auctoritat, Freiheit und Kirche“, quod opus Julius Katinszky, Actuarius Officii Dioecesani Agriensis, in linguam hungaricam vertit, Officiumque meum requisivit, ut folia annunciationis et praenumerationis ad cunctos Vice-Archi-Diaconales Districtus transponerentur, cujus in requisitionis sequelam Circularibus his adjacet singulum pro singulo Districtu praenume­rationis folium, subin horsum cum nominibus praenumerantium remittendum. Jaurini, die 6. Martii 1863. Nr. 882. Liber Episcopi Moguntini: „Auctoritat, Freiheit und Kirche“ in hungaricum versus via praenumera­tionis acquiri potest. 4*

Next

/
Thumbnails
Contents