A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

131 umquam de iis comperisse existimari queat? Male autem haec ignorantia, aut si mavis ignorantiae simulatio, fucatae et ad ostentationem dumtaxat comparatae eruditionis appa­ratu obtegitur; ex eo enim nova in auctorem seu imperitiae, seu malae fidei redundat suspicio. Censum in Syria decimo primum post Christi nativitatem anno fuisse initum praetendit: at censum Augusti „testem fidelissimum Dominicae nativitatis, romana archiva Tertulliani5) adhuc aetate custodivisse," diligens Tertulliani lector, qualem se Renanus haberi vult, ignorare qui potuit ? Ebionitas et nazaraeos, velut primos germanosque Christi sectatores, eamdem professos doctrinam exhibet: at quid inter utrosque distet, ex iisdem, quos idemtidem appellat Patribus, discere jdebuerat. Prodigia in confirmationem doctrinae a Christo edita fuisse, contra aperta ipsius Christi et Apostolorum effata inficiatur, hac una ductus ratione, quod ea prorsus ;isint impossibilia: at de eorum non possibilitate tantum sed et veritate, inde a primisi nascentis Ecclesiae incunabulis innumeri homines, et ex his acutissimi quique, uti S. Augustinus, S. Thomas Aquinas, Bossuetus aliique persuasi exstiterunt; neque id temere^ac inconsulto, sed ineluctabilibus convicti argu­mentis, quae nisi omnem fidem historicam abjicere, ipsique sensuum testimonio nuntium quis mittere velit, repudiare nefas sit. Nam ut Quadratus in Apológia imperatori Hadriano oblata scite observat: „Opera Servatoris nostri erant semper manifesta, utpote, quae erant vera respectu eorum, qui aut liberabantur a morbis, aut a morte revocabantur ad vitam. Qui non solum visi fuerunt ab omnibus tum, cum fuerant sanati, aut ad vitam revocati, sed etiam post. Neque solum donec Salvator noster in terris vixit, sed etiam post ejus discessum fuerunt superstites; ita, ut ex iis quidam ad haec usque tempora nostra pervenerint" 6). Sed cumprimis foecundus est Renanus in texendis antilogiis, quarum in libro ejus, non magnae molis, tanta se offert nubes, ut si quis eas in unum cogere velit, ve­remur ut exitum inveniat. Evangelia, illum si audias, cum magna sui parte fabulis scateant, fidem non merentur; eo non obstante ipse narrationem suam iis potissimum superstruit. Christum in Bethlehem natum, contra disertum S. Matthaei testimonium negat; interim natum in Nazareth ex eodem Matthaeo colligit. Jesus admirandam, quam tradidit morum doctrinam, ex notione Dei, qua parens est hominum, deduxit; nec tamen quicquam protulit, quod synagogae sapientes, Antigonus de Soco, Siracides, Hillel aliique aeque non docuerint. Eximium fuit Jesu in proponendis parabolis ingenium, nec in iis secundum sibi quemquam habuit; quibus tamen in libris boudhistarum ad amussim si­miles reperias. Jesus homo vulgaris, nulla mundi hominumque cognitione praeditus fuit: at nihilominus inauditum animo concipit consilium reformandi mundum, quodve magis stupendum, consilio huic intentus respondit effectus. Quis haec adversa secum fronte pugnantia conciliet ? Atque ita continuis implicatam paralogismis et contradictionibus prosequitur narrationem, lectores adeo vel simplices vel indulgentes fore sperans, ut eas non advertant, aut observatas reprehendere non audeant; quo quidem pacto auctor Vitae Jesu ex eo se hominum genere ostendit esse, qui levitatis suj^e et imperitiae nec con­scientiam habent, nec pudorem; scilicet „tale quiddam est stoliditas: et secum ipsa, et cum veritate pugnat: ut nec, cum sibi ipsis adversentur, id intelligant, aut erubescant7). Non minor est inverecunda protervia, quam in describenda, aut ut rectius 5) Adv. Marcion. lib. 4. c. 7. 6) Apud Euseb. Eccles. Ilist. Iib. 4. c. 3. 7) S. Gregor. Naz. Orat. 52. 26*

Next

/
Thumbnails
Contents