A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

21 Lingua institutionis est hungarica $ r libelli supplices suis instructi documentis ad Ordinariatum dirigendi, et V.-A.-Diacono ac Parocho Fertő-Sz.-Miklósensi exhibendi sunt. Jaurini, die 11. Martii 1862. Decreto Aulico, quod sub 14. Februarii h. a. Nr. 2625 emanavit, Abrahamo Alehas, Sacerdoti Catholico, natione Persae, facultas data est ad unum annum pro exstruenda nova in illo Regno Ecclesia stipem in Hungária colligendi. Quod in obsequium Intimati Exc. Consilii R. L. ddto 20. Februarii h. a. Nr. 8861 hisce ad DD. Curatorum notitiam perfero. Jaurini, die 11. Martii 1862. Exc. Consilium R. L. praecavere volens, ne etiam posthac eveniat, quod saepius adus­que accidisse experientia docuit, nimirum ut in struendis vel restaurandis ad rationes fundi religionarii aedibus sacris ac parochialibus ab approbato altiore loco plano cum gravi dicti fundi onere recederetur, sub 27. Februarii h. a. Nr. 5921 declaravit, nihil posthac titulo operarum, quae penes Ecclesias aut aedificia parochialia ultra approbatum planum perficientur, e fundo religionario resolvendum, sed obligationem majores, quae depostae fuerint, expensas perstringendi, illum mansuram esse, qui hujusmodi operas fieri jussit, aut saltem, cum debuisset, non impedierit. Quod Exc. dirigentis Regni Dica- sterii Intimatum pro futura concernentium directione praesentibus notum reddo. Jaurini, die 11. Martii 1862. Pro instituendo prosynodali examine et quidem vernali dies 21. et 22. mensis Maji; autumnali autem 24. et 25. mensis Septembris defigo. Qui examini se sistere voluerint, duo praestent, est necesse, primum ut sacris disciplinis indefessam navent operam, alte­rum, ut hanc suam intentionem octiduo ante diem examinis horsum significent. Jaurini, die 11. Martii 1862. Sequentes pro tegendis S. Sedis Apostolicae indigentiis oblatae atque ad Officium meum, abhinc vero ad Nunciaturam Apostolicam Viennensem transpositae fuere symbolae: a Praesule Dioecesano 20 aurei; a D. Praeposito Pápoczensi et Canonico Paulo Mogyorósy 2 aurei, qui insuper obligatoriales litteras mutui Pontificii, de 200 francis sonantes, gene­rose restituit. A D. Joanne Schiebinger, Parocho Lajta-Pordányensi 4 fi. in argento. Praeterea fidelium parochiae Lebeny rursum 50 fl., Nagy-Igmand 6 fi. et Osli 14 fl. a. v. Dum autem pia haec oblata ad notitiam Vestram perfero, reticere non possum, Sanctissimum Dominum Nostrum in Capella Seminarii Piani, Romae abs se erecti, per­petuam fundationem fecisse pro uno sacro Missae Sacrificio quotidie per annum pro illis 5 Nr. 977. Abrahamo Alehas facul­tas stipem conquirendi concessa. Nr. 978. In aedificiis ad rationes fundi religionarii struendis vel restaurandis ab approbato plano recedere cautum est. Nr. 979. Terminus utriusque hoc anno insti­tuendi prosy- nodalis examinis. Nr. 980. Obuli S. Petri.

Next

/
Thumbnails
Contents