A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
80 Nr. 2488. De libris scholasticis ex arbitrio non mutandis. Nr. 2489. De Collecta pro ecclesia Londini aedificanda. He libris ad eiementarem institutionem spectantibus Excelsum Consilium R. L. H. ope Intimati ddto 24. Septembris h. a. Nr. 55028 praecepit, ne in vicem eorum, qui per legitimam potestatem hucadusque praescripti sunt, alii seu ipsorum docentum arbitrio, seu cujuscumque dispositione substituerentur. Occasionem ejusmodi praecepto praebuit maxima, quae postremis hisce temporibus cernitur in edendis libris scholasticis typographiarum foecunditas, et ephemeridum in iisdem commendandis facilitas, unde metuendum erat, ne relate ad dictos libellos brevi intolerabilis varietas invalesceret, ipsum supremae potestatis jus institutionem moderandi ac inspiciendi laederetur, denique officinae typographicae R. Universitatis Hunga- ricae, quae vetustum privilegium edendi libros scholasticos nuper recuperavit, grave damnum inferretur. Libros ad religiosam institutionem spectantes ab hac dispositione exeintos esse, utpote qui ad Episcoporum jurisdictionem referantur, supralaudatum Excelsum Dieasterium diserte declaravit. Itaque DD. Scholarum Inspectores districtuales directoresque locales solicite intendant, ne quisquam magister libellis praescriptis alios substituere praesumat, alioquin juxta praecitati Intimati tenores damnum etiam materiale, ex tali mutatione arbitraria proveniens, ipsis auctoribus mutationis in onus cessurum foret. Rákos, die 18-a Octobris 1861. In Urbe Londinensi ducentena millia catholicorum degunt et hos inter quam plurimi extranei, qui passim commercii causa ad illam industriae ac quaestus metropolim convolant. Pro horum usu aedem sacram erigere, quae satis ampla foret, simul vero nitorem ac decus cum dignitate ecclesiae catholicae conveniens praeseferret, dudum in votis est, et quia coetus catholicorum Londinensium quamplurimum ex Hibernis componitur, qui cum egestate colluctantur, et pro sustentatione Cleri sui, pro sumptibus cultus divini, pro fabricis ecclesiarum maxima onera ferentes, aedis ejusmodi struendae expensas praestare nequeunt, hinc ad cha- ritatem pietatemque catholicorum exterorum confugiendum erat, ut in qua aede omnium regionum advenae officiis divinis vacaturi forent, ea omnium pariter regionum collato aere consurgeret. Ad imperium Austriacum scopo hoc venit Missionarius apostolicus Josephus Faa e Marchionibus Bruni, quem Excellentissimus Onus Comes Regni Cancellarius per litteras ddto 2. curr. Nr. 14126 commendavit, ac ad singulos Episcopos venturum significavit, ut pecuniam in quavis dioecesi interim collectam perciperet. Cum vero apud nos pro emergentibus ecclesiae necessitatibus Festo Omnium Sanctorum piae symbolae per fidelem populum alioquin conferantur, specialem pro ecclesia Londinensi collectionem disponere non oportet, sed illa occasione percipiendam pecuniam in eum finem convertere juvabit. Id tantum DD. V.-A.-Diaconi curent, ut collectam Festi 00. SS. quantocius ad Officium meum Dioecesanum transponant. Rákos, die 18-a Octobris 1861.