A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

78 b) Alter scopus Unionis S. Ladislai est, ad erigenda augendaque majoris moliminis patria instituta materiali ope concurrere. Semper Ecclesia catholica litteras artesque fovit, mater enim est Christianae culturae ac civilitatis. Pia vero instituta charitatis ita Ecclesiae propria sunt, ut extra illam nec prospere vigere, nec fructus suos nativos proferre posse videantur. In patria quoque nostra, quamvis illustria omnis generis instituta taceamus, quae bellorum rabies delevit, et in generali ruina consepelivit, quidquid hodie existit ad artes et litteras fovendas, quidquid alendo pauperi, educandis orphanis, fovendis aegris, sustentandis senibus, sufferendae cujuscunque generis miseriae destinatum est, ad foecundissimam catho­licae charitatis efficaciam, veluti ad fontem referri debet. Certe igitur genio catholico con­grue Unio S. Ladislai egit, quum alterum hunc scopum sibi praefixit, atque ita providit, ut ad erigendum ac fovendum omne magnum et utile institutum cum largis opulentiorum donis etiam pauperum obuli concurrerent, c) Tertium denique finem Unio S. Ladislai sibi proposuit, emergentibus Ecclesiae universalis necessitatibus subvenire, imprimis vero indigentiis Romani Pontificis, ad geren­dum universalis Ecclesiae regimen spectantibus succurrere. Omnes unum corpus sumus, unius fidei vinculo et mutuae ac actuosae charitatis necessitudine ad invicem conjuncti, sub uno capite visibili, quod ex institutione divina Romanus est Pontifex. Si patiente uno membro compati necesse est cetera membra, quae salus esse potest omnibus membris, si caput ipsum patiatur? Ex capite illo procedit vigor membrorum omnium, ex fonte illo pro- manat ac diffunditur vis vitalis in omnia membra, et sicut palmes non potest ferre fructum et arescit, si vitem languor occupaverit, sic totum corpus Ecclesiae languidum fieret, si Deus caput illud enervari permitteret. Unde tanta mala gentes schismaticas occuparunt, nisi quia a fonte vitae christianae rescissae sunt? His similia experirentur omnes populi catho­lici, si moliminibus iniquorum prospere cedentibus communis omnium fidelium Pater, Vicarius Christi, liberum ac independens regimen Ecclesiae exercere impediretur. Sed haec probe nota perspectaque sunt illis, qui paullo antehac symbolas suas in sublevamen Summi Ponti­ficis obtulerunt. Et profecto omnis, qui vere catholicus est, eo libentius ad Unionem S. La­dislai accedet, quod ejus efficaciam in hunc quoque finem directam videat. Brevi hac adumbratione simul argumenta ipsa indigilare volui, quae Ven. Clerum Curatum ad amplectendam et inter fideles pro virili propagandam Unionem S. Ladislai per­movere possint. Accedit ad ejus commendationem, quod patrium sit Institutum, sub illius Sancti invocatione erectum, qui olim ab universis christianis populis in ducem primae expe­ditionis cruciatae electus fuit. Et tunc quidem sanctum Regem Divina Providentia prius ad proemia meritorum et palmas coelestes evocavit, quam illa expeditio fieret; sed an non pie confidere licet, sub tanti Patroni protectione prospere cessuram Unionem illam, quae similem sibi scopum praeposuit, nimirum ut prostratis ac eradicatis erroribus gloria crucis Christi per universum orientem refulgeret? Statuta Unionis et membrorum obligationes adjacens libellus ‘ . continet, quod vero ad modum adtinet ejusdem in singulis parochiis instituendae, sequentem Excellentissimus D. Praeses datis ad me sub 31-a Julii h. a litteris commendavit: 1. Opportuno die DD. Curati parochianos eos, quos zelo fidei ac charitatis prae­stare noverint, in unum congregent, et indolem Unionis, praeclaros ejus fines exponant ac commendent, congruum in re tali usum facturi sermonis sacri, qui in solemniis erectae Unio-

Next

/
Thumbnails
Contents