A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

75 Ár. A I . Sub 11. mensis Julii h. a. editum Sacrorum Rituum Congregationis Decretum, tenore ac vigore cujus ofiicium ac missa S. Angelae Merici, congregationis Monialium a S. Ursula nuncupa­tarum ad universam Ecclesiam extenditur, quod Decretum hisce publico: DECRETUM IRBLS ET ORBIS. Angelorum praedita moribus, et pulchritudine sancta Angéla Merici sicut lilium inter spinas in terris degens ubique mirum sparsit suavitatis odorem. Haec ab adolescentia alacriter iter perfectionis arripiens, eo devenit ut sanctus Carolus Borromaeus paucis post ejus obitum annis adiirmare non dubitaverit, dignam plane esse quae ab Apostolica Sede in sanctarum Virginum Album referretur. Sanctissima Palestinae loca summa cum religione per­lustravit, et sepulcra apostolorum Petri et Pauli Romam veneratura pervenit. Ibi sese exci­tatam sensit ad promovendam puellarum institutionem, probe noscens illas pravis ac foedis calvinianae et Iutheranae haeresis, quae tunc late grassabatur, illecebris veluti inter vepres irretitas virgineum florem amissuras. Quare Brixiae novum sacrarum virginum Sodalitium sub patrocinio et nomine sanctae Ursulae virginis et martyris instituit, cujus curae deman­davit, ut adolescentulas tam divites quam pauperes iidei rudimenta doceret, ad recte caste- que vivendum informaret, illisque eas, quae propriae mulierum sunt, exercitationes traderet. Uberes ex hoc instituto Angéla ad Ecclesiae bonum et Societatis retulit fructus, eique Deus omnipotens ita gratiae suae dona copiose largitus est, ut ubique terrarum diifunderetur, suae- que famulae morti proximae pandere dignaretur illud perenne futurum. Quum teterrimis hisce temporibus perversi ac scelerati homines omnem moveant lapidem ad catholicam Ecclesiam ac Societatem labefactandas, et ad id facilius obtinendum mulierum mores praesertim adolescentium pervertere studeant, ut ex depravata earum mente erroris venenum altius in liliorum animos inseratur, nonnulli Eminentissimi ac Reverendissi­mi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, nec non quamplures amplissimi totius orbis anti­stites Sanctissimum Dominum Nostrum Pium IX. pontificem maximum humillimis precibus instantissime efflagitarunt, ut officium et missa sanctae Angelae Merici Sodalitii sanctae Ursulae institutricis ad universam extendantur Ecclesiam; ut ejus ope et meritis dignetur Dominus foemineum sexum ab omni labe immunéin et errore servare, ac hostium depulsis insidiis Ecclesia sua perpetua pace laetetur. Quibus omnibus a me subscripto Sacrorum Rituum Congregationis Secretario Sanctissimo Dno Nostro fideliter expositis, Sanctitas Sua apostolica auctoritate edixit, ut deinceps festum sanctae Angelae Merici virginis cum officio et missa aliquibus locis jam concessis, sub ritu duplici minori ab universa Ecclesia recola­tur. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 11. mensis Julii anni 1861. — C. Epi­scopus Portuen. et S. Rufinae Card. PATRIZI S. R. C. Praef. — D. Bartolini <S. R. C. Secretarius. In Rákos, die 24-la Septembris 1861. Nr. 2293. Decretum Ur­bis et Orbis, vigore cujus festum S. An­gelae Merici Virginis, So­dalitii S. Ur­sulae institu­tricis ad uni­versam Eccle­siam extendi­tur. 23

Next

/
Thumbnails
Contents