A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

73 Sír. J Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati audemus dicere „panem nostrum quotidianum da nobis hodie“ Christus Dominus nos docuit orare Patrem nostrum coelestem, ut nobis ab Eo illa praebeantur vitae hujus temporalia etiam subsidia „quae si nobis desint, vel vitam amittimus, vel agimus insuavem.“ Erroris itaque convincuntur, qui existimant a Deo petenda non esse ea, quae ad usum et fructum pertinent rerum terrenarum, dummodo temporalia haec „non petantur tamquam bona nostra, sed tamquam sufficientia nostra“ prout observat S. Augustinus l) 2) dummodo item in iliis tamquam in fine non conquiescamus, sed velut media ad gloriam Dei et salutem nostram aeternam referamus, quemadmodum praecipit Apostolus dicens : 3) „Sive enim manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite“ et sicut ab Ecclesia docemur, quae nos, filios suos temporalibus subsidiis suffi­cienter iccirco vult et orat adjuvari a Deo, ut sempiterna fiducialius appetamus „Arida ter­rae facies nisi ocyus fluentis coelestibus irrigetur ab Eo, qui aperit manum suam et implet omne animal benedictione, ad procreandam segetem praeparari nequit, ut de aliis nimiae siccitatis incommodis ac damnis nihil dicam.* Dispono itaque praesentibus, ut in S. Missae Sacrificio quotidie, quando nimirum rubricae non obstiterint, ab omnibus Dioecesis meae Sacerdotibus tam secularibus quam regularibus sumatur Collecta „pro pluvia.“ Insuper DD. Curati ad hanc intentionem cum fideli populo post missam et Litanias recitent ter orationem Dominicam et Salutationem Angelicam cum collecta Ecclesiae „pro pluvia“ lingua vernacula. In Rákos, die 30-a Augusti 1861. Nr. 2179. Preces pro pluvia indu­cuntur. Ecclesia Catholica suos habet ritus, quos adbibet in actione SSmi Missae Sacrificii, in di­spensatione Sacramentorum, in sic dictis Sacramentalibus ac in peragendo cultu divino publico. „Sunt alii ritus essentiales, id est de necessitate Sacrificii aut Sacramenti; alii acci­dentales, id est de necessitate praecepti; quod qui contemnit, non audit Ecclesiam, qui vero Ecclesiam non audit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus^ dicit Christus Dominus- 4) Quid Ecclesia de ritibus in solemni Sacramentorum administratione usurpari solitis, credere ac tenere jubeat, definivit SS. Concilium Tridentinum. 5) Gravissimis vero e causis instituti sunt sacri ritus, nimirum, ut sacrosanctis Mysteriis talis tribueretur religionis cultus, qualis ad sancta sancte, et a sanctis tractanda, celebrandaque exigitur, dein ut illae ipsae caere­moniae non solum nos ab infidelibus distinquerent, quemadmodum loquitur Concilium Tole­tanum IV, 6) verum etiam ut ea, quae Sacramentis efficiuntur, magis declararent, ac veluti ob oculos ponerent, eorumque sanctitatem exterioribus adminiculis commendatam altius in fidelium animos imprimerent; denique ut astantium mentes piis illis ritibus velut experge­factae in Deum per vivam fidem, per veram caritatem, per divinorum beneficiorum, quibus ope sanctissimi Sacrificii et Sacramentorum in dies cumulamur, recordationem erigerentur. Unde simul magna cum dignitas, tum insignis utilitas SS. rituum ac caeremoniarum patet. Quamobrem vult Ecclesia, ut fideli populo SS. rituum origo, sensus, et vis saepius expo- l) l) Catech. e decreto Cone. Trid. Part. IV. — 2) De sermon. Domin. in mont. cap. 12. 18. 17. — 5) Sess. 7. can. 13. — 6) Cap. 2. Nr. 2180. Liber, cui ti­tulus „Litur- gica Sacra Catholica" scripsit Caro- lus Kozma, A. Dioecesis Agriensis Presbyter commendatur. 3) 1. Cor. 10. 31. — ■*) Matth. 22

Next

/
Thumbnails
Contents