A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
4 Nr. 103. Beneficium parochiale Kövesd concursui exponitur. Nr. 108. Ecclesiasticorum ad altiora loca recursus via Ordinariatus fieri debere. Nr. 109. Concursus pro Officio Ludimagistri ínEöttevény- Sziget. damentum, nullo incumbentis sibi molis pondere unquam opprimendum. Talis erat spes primorum Christi fidelium, quando Petrus servabatur in carcere. Plangebant super tribulatione cari capitis, sed sperabant et orabant (oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo). ■) Et spes confisa Deo confusa non recessit, imo miraculo praemiari meruit. Tali tam viva et firma spe pleni erant primorum trium saeculorum Christiani, in cavernis et catacombis ad faciendam rem sacram congregati. In spem contra spem sperabant fore, ut „Trophaeum crucis Christi Romanis arcibus impavida Apostoli manu illatum,1,4 J) tandem insanientis sapientiae sacraria dejiciat, teterrima errorum monstra fuget, ethnicae superstitionis oraculis silentium indicat, uno verbo triumphet. In Domino speraverunt, non sunt confusi, „haec est enim victófóá, quae vincit mundum, fides nostra.u 3) Hac inconcussa fiducia animemur etiam ttos, irruant licet adversus Ecclesiam et Sedem Apostolicam adversantium potestatum impettis, irrita colluctatione deficient: pugnabunt, non expugnabunt: certabunt, non vincent: 4) bellabunt, non praevalebunt. 5) Ab illo namque protegitur, qui dixit: „confidite ego vici mundum,u 6) et iterum: „coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.u 7) Gratia vobis omnibus, qui estis in Christo Jesu. s) Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis Arnen. 9) Jaurini die 12. Januarii 1861. Per resignationem in manus meas libere factam, el a me acceptatam, juri patronatus Heredum Excellentissimi condam Ludovici Comitis Széchényi obnoxium parochiale beneficium Kövesd de jure et facto vacat, pro quo praesentium ope concursum usque 10. Februarii duraturum publico. Jaurini die 12. Januarii 1861. Lxcelsa Cancellaria Regia Hung. aulica per decretum ddo 29. Novembris a. p. Nr. 808 fundamento Intimati, sub 10. Decembris 1788 Nr. 5294/noG7 editi personas ecclesiasticas moneri disposuit, ut supplices suos — puta pro beneficiis, dignitatibus ac distinctionibus — non aliter, quam via concernentis Officii Dioecesani ad altiora loca dirigerent. Id quod pro congrua directione cum Ven. Clero Dioecesano communico. Jaurini die 14. Januarii 1861. .aiaiov :• V 'l (I ?ihJu acat statio ludimagistri in Eöttevény-Sziget cum notariali Officio conjuncta, cujus redditus sunt sequentes : 1. Usus agri decem metretarum capacis. 2. A communitate a) 42 metretae frumenti mixti, b) 4 currus foeni, c) 4 orgiae ligni mollis, d) in aere 105 fl. 3. E stola 15 11. Recurrentes pro hac labii hungarici statione eo invientur, ut supplices libellos suos requisitis testimoniis instructos, usque diem 28. Februarii h. a. Vice-Archi-Diacono Districtus Jaurinensis superioris, Parocho Kónyensi exhibeant. Jaurini die 14. Januarii 1861. Joaiines m. p. Episcopus. *) Act, 12. 5. — *) S. Leo M. Serm, 1. de SS, App. Petro et Paulo. — 3) Joan, 5. 4. — *) Jerem. 1, 9. — 5) Jlatth. 16. 18. — 6) Joann. 16, 33. — ?) Matth. 24. 35. — 8) 1. Petr. 5. 14. — 9) 2. Petr. 3. 18.