A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

48 quatuor festivitatibus relatae sunt, quas omnes Indulgentias fidelibus quoque defunctis appli- cabiles benigne concessit. Precamur insuper unumquemque Sacrorum Antistitum, et Religiosarum Communi­tatum Praesides, ut per viros eorum cura designandos praefatorum Sacerdotum subscriptio­nes colligant, easque centrali piae Societati in Urbe Romae constitutae significare velint, quo in generales tabulas , vulgo R e g i s t r a referantur, nec non de eorum obitu renun- ciare, ut ipsorum animae peculiari modo suffragia obtineant juxta mentem etiam Suium' Pontificis piae Societatis Patroni. Ad Epistolarum vero commercia faciliora reddenda, exteri Episcopi poterunt per Apostolicae Sedis Nuntios, vel negotiorum Praepositos eas mittere ad Eminentissimum Cardinalem a publicis negotiis Pontificis Maximi: Patriarchae, Episcopi Orientales diversorum rituum, et Vicarii Apostoliéi eas transmittent S. Congregationi Pro­pagandae Fidei: Religiosae Familiae per suos Provinciarum Praefectos communicabunt cum supremis eorum Moderatoribus, et hinc Epistolae hisce inediis ad centralem Societatem pervenient. Persuasum denique habemus Sacrorum Antistites, et Religiosarum Familiarum Mo­deratores pro egregia eorum religione, et zelo ad eadem Sacra praefatis de causis cele­branda Sacerdotes sibi subditos pastorali solicitudine fore hortaturos, quorum exemplo Chri­stianus populus ad venerationem, pietatem sinceram, cultum singularem erga Virginem Im­maculatam praestandum. ac fovendum inducatur. Etenim praesenti temporum injuria nih'? esse poterit opportunius, nihil jucundius, nihil securius, quam ad potentissimum Dei Genitri­cis praesidium confugere; siquidem Purissima Virgo materno affectu, et peculiari auxilio non desinet suos tegere, et tueri cultores, qui inter caetera, atque admiranda Ejus privi­legia Immaculatam Ipsius Conceptionem, tantopere Ei gratam, venerari, et celebrare glo­riantur. Datum Romae ex Aedibus Vicariatus die vigesima octava Julii anni Millesimi octin­gentesimi quinquagesimi noni. C. CARD. PATRIZI Episcopus Albanensis Sanctitatis Suae in Urbe Vicarius et Piae Societatis Praeses. Loco -j- sigilli CAJETANUS REDINI Archiepiscopus Thebarum, Secretarius S. Congregationis Propagandae Fidei nec non Secre­tarius Generalis ejusdem Piae Societatis. Paulinus Canonicus Deangelis Secretarius Vicariatus. Jaurini die 6. Martii 1860. Nr. 804. Continuatio Consignatio­nis oblato­rum S. Petri denariorum. Continuatio Consignationis denariorum S. Petri pro Beatissimo Nostro Patre oblatorum. A Clero Curato. D. Asztl Ludovicus, VAD. et Parochus Császárensis 2 aur. caes. D, Sziits Alexander, Parochus Német-Járfalvaensis 8 11. 25 xr. a. v. 1). Torkos Josephus, Cooperator Császárensis 1 11. in arg.

Next

/
Thumbnails
Contents