A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

19 qui illum sibi reservare voluit; neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus cui honor et gloria in saecula saeculorum 2). Jaurini die 28. Januarii 1860. EiX neoerigendis altissimo jussu C. R. Apostolicae Majestatis Sacratissimae legionibus pe­destribus , illa quae Nro 76. signabitur, et ex regione Soproniensi colligetur , relate ad jus et obligationem praesentandi idonei Sacerdotis pro munere Capellani castrensis provisorie Dioecesi meae assignata est. Ut hanc praesentationem quantocius — ipsa enim legio jam die 1-a Februarii h. a. constituenda est — facere possim , eos de Clero Dioecesano Presbyte­ros , qui tali servitio defungi cupiunt, praesentibus provoco . ut mihi eatenus vota sua ci­tra moram exponant. Jaurini die 30. Januarii 1860. Wigore ordinum abhinc ddo 14. Februarii 1858. Nr. 627. publicatorum in districtibus Vice- Archi-Diaconalibus Magyar-üváriensi et Féltoronyensi unus, et in districtibus Mosoniensi et Nisideriensi alter constitutus fuit Conmiissarius Episcopalis pro causis matrimonialibus, ad exigentiam instructionis , sub 30-a Novembris 1857 praescriptae agendis. Si quidem autem experientia docuerit, quod districtus Mosoniensis cum Féltoronyensi, districtus autem Ma- gyar-Ováriensis cum Nisideriensi ratione habita tum Commissariorum, quum et fidelis po­puli commodius conjungantur, iccirco praesentibus dispono, ut A. R. D. Vice-Archi-Diaco- nus ad honor, et parochus Szolnokensis Josephus Fojdek Commissarii Episcopalis munere in districtibus Mosoniensi et Féltoronyensi fungatur, in Commissarium vero Episcopalem pro praemissis causis in districtibus Magyar-Ováriensi et Nisideriensi agendis, nomino et con­stituo A. R. D. Vice-Archi-Diaconum et parochum Köpcsényensem Mickaelem Praudich. Jaurini die 31. Januarii 1860. kHephanus Radlinszky, Alsó-Lipniczensis in Dioecesi Scepusiensi parochus, concinnavit et cum approbatione Reverendissimi Ordinariatus itidem Scepusiensis typis vulgandum propo­suit opus, quod inscripsit „Theologia pastoralis, juxta principia Ecclesiae Romano Catholi­cae et approbatorum auctorum elaborata, ac usibus praCticis accommodata.“ Erga auctoris preces V. Cleri attentionem ad hocce theologicum opus dirigo, et in gratiam eorum, qui illud in tribus edendum tomis a pretio totidem florenorum comparare voluerint, listás prae- numcrationis ad quemlibet Vice Archidiaconalem districtum cum eo transpono, ut illas per quasvis parochias dimittere, subin vero ad Cancellariam Officii mei remittere velint DD. Vice-Archidiaconi. Jaurini die 31. Januarii 1860. ‘) 1. Cor. 3. 7. 2) Rom. 16. 27. 5 Nr. 366. Capellani Castrensis statio curren- tatur. Nr. 367. Commissarii Episcopales pro causis matrimoniali­bus in Archi- Diaconatu Mosoniensi, Nr. 368. Theologia pastoralis Stephani Radlinszky ad notitiam V. Cleri per­fertur.

Next

/
Thumbnails
Contents