A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

90 secus alibi securo tamen loco et sub sera conservandas esse per se intelligitur. Inter vas­cula praeter pelvim in prioribus jam attactam occurrit vasculum ad aquam Baptismi fun­dendam super caput baptizandi. Quotquot de hocce vasculo agunt Ritualium aut Synodo­rum decreta, illud ex argento, vel alio metallo decenti ac nitido esse jubent, nunquam autem e vitro permittunt, voluntque, ut hoc vasculum nulli praeterea alii usui deserviat. Dum pa­rochiam mihi olim commissam adivissem, prima curarum mearum eo fuit directa, ut de­fectum hujusmodi e metallo confecti vasculi supplerem. Ab eo tempore propriis oculis do­lenter conspexi tantum Sacramentum urceolo vitreo tam inquinato dispensari, ut jure sup­ponere debuerim, illum a plurium annorum intercapedine nec extus nec intus mundatum fuisse. Quae Ecclesiae in Dioecesi mea defectu pecuniae pro comparando vasculo metallino labo­rant, pro iisdem scopo hoc necessarios sumptus e proprio libenter perstringam, ad rationes reliquarum procurent concernentes Curati e peculio earundem, cujus ea prima praecipuaque est destinatio, ne Ecclesia ipsa in requisitis ad cultum publicum divinum sacris vasis ullum defectum patiatur. Aliud vasculum est pro sale, quod in os baptizandi immittendum est. Sal hoc sit benedictum sua peculiari benedictione, quae in Rituali tam Romano, quam Stri— gon. praescribitur. Sale igitur ad benedicendam aquam exorcizato uti non licet. Sal debet esse prius bene confractum, semper mundum et quantum fieri potest siccum. Incuria mi­nistrantium fit saepe, ut sal cum pulvere, unde lutum ad tangendas aures et nares bapti­zandi fit, ita commisceatur, ut aegre illud ab hoc discerni queat. Parochi dictam incuriam non tolerent, sed ut praescripto Ritualis hac etiam parte satisfiat, agant. Commemoranda sunt porro vascula, unum pro Chrismate, aliud pro sancto oleo, quod Catechumenorum dicitur, quae vascula sint inter se distincta, et ne quis errori locus relinquatur, propriam unumquodque tam vas, quam ejus operculum habeat inscriptionem majoribus characteribus incisam, idque propterea, ne Catechumeni vel baptizati ungantur oleo infirmorum; hujusmodi enim unctio nulla foret, atque iterari deberet, si error in decursu administrations obser­varetur. ') Ilaec vascula sint argentea, vel saltem stannea bene obturata, custodianturque vel intra baptisterium, vel in loco alio mundo ac honesto sub clave, ne ab aliquo temere tangantur, aut s. liquoribus in iis contentis sacrilege quispiam abuti possit. 2) Ex his oleis ad usum non sacrum ne guttulam quidem sine gravi delicto cuiquam tradi posse, discimus e Concilii Arelatensis VI. de Anno 813 can. 18. Alba vestis in modum pallioli seu lin­teolum baptizandi infantis capiti imponendum respondeat suo nomini et orationi, quam im­ponendo dicit Sacerdos baptizans „Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal D. N. J. Ch.u recte enim observat Synodus Perusina Anno 1834 celebrata 3), „absurdum esse, ea, quibus omne eluitur animarum inquinamentum, et coelestis gratiae ve­nustas comparatur, immunditiae, vel levitatis aliquid praeseferre.u Hac instructione satisfa­cere volui obligationi, quam cunctis Episcopis, ac ideo etiam mihi imposuit Concil. Túron. III. Anno 813 celebratum. Jaurini die 30. Julii 1859. *) *) S. Thora. Opusc. 65. Innoc. III. de Sacram. Unet. Tit. 15- libr. 1. 2) Innoc. III. eap. Statuimus 1. de custod. Euehar. 3) Cap. XIII. Nr. 56.

Next

/
Thumbnails
Contents