A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

88 pro baptizandis neophitis designari potuisse locum , suapte intelligitur. Per tria prima sae­cula id obtinuit, quod in Actibus Apostolorum ') legimus de Candacis Reginae eunucho ad Philippum dicente: „Ecce aqua, quid prohibet me baptisari? — et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptisavit eum.“ Quod testatur S. Justinus M. 2) scri­bens: „Quicunque persvasi fuerint, et crediderint vera esse, quae a nobis traduntur, et dicuntur, ac vivere se ita posse receperint, orare jejunantes, et petere a Deo priorum peccatorum remissionem docentur, nobiscum illis una orantibus et jejunantibus. Deinde eo adducuntur a nobis, ubi est aqua, atque eo regenerationis modo, quo ipsi regenerati sumus, regenerantur.“ Reddita per Constantinum Ecclesiae pace ac libertate, aedificari coeperunt publicae pro administrando baptismo destinatae aedes, dictae Baptisteria, piscinae, baptisma- les Tituli e. s. p. Tardius in ipsis Ecclesiis baptisteria erigebantur, ac primo quidem in solis Cathedralibus, ad quas proficisci debebant, qui erant baptisandi, ut patet ex S. Gregorii Naz. oratione habita ad illos, qui reformidant itineris longinquitatem. Distributis in Parochias Dioecesibus, Ecclesiisque parochialibus erectis, baptisteria quoque multiplicabantur, ut quot hujusmodi templa, tot etiam essent baptisteria, quae ad jus eorum pertinere, imo unum e praecipuis illorum ornamentis constituere coeperunt. Cum inter omnia Sacramenta merito primum locum obtineat Baptismus, utpote regenerationis lavacrum 3) efficiens homines de liliis irae 4) filios gratiae; atque sit etiam justificationis principium, per quod omnes filii Adae, culpa originali labefactati, de regione umbrae mortis in partem Sanctorum vocantur et scribuntur in libro vitae 5): mirum non est, quod ad augendam reverentiam in ministrando V ac suscipiendo tanto Sacramento, dum illud citra casum necessitatis confertur, sapientissi­mas Ecclesia ediderit dispositiones, quae in quantum ad baptisterium seu ad sacrum fon­tem baptismalem adtinere dignoscuntur, ad sequentia redeunt: Í. Fontem baptismalem, in quo aqua salutaris asservatur, e materia solida, et quae aquam bene contineat, constructu vult Rituale illius Ecclesiae, ad quam ob potiorem principalitatem omnem convenire oportt \ Ecclesiam. °) Hoc idem disponit Rituale Strigoniense, quod anno praeterlapso vulgatum vigore Circularium sub 31. Julii e. a. Nr. 2350 pro Dioecesi mea adoptavi et praescripsi. Qualis autem in specie debeat esse materia fontis baptismalis, e synodorum decretis intel- ligimus. Synodus provincialis Mediolan. IV. sic praecipit ’) „Fons baptismalis e marmore, aut e solido lapide constet.“ Synod, prov. Beneventana XII. statuit: „fons baptismalis pre­tioso marmore, vel alio solido, ut melius in regione haberi potest, sit.“ Synodus sub Emi- nentissimo Vincentio Cardinale Macchi Anno 1846 in Ecclesia Centumcellarum celebrata 8) fontem pariter marmoreum vel lapideum requirit. 2. Fons baptismalis nec rimas habeat, nec aliam ob causam ejusmodi sit, ut inde aqua sensim effluat, talem enim removeri, et pro eo novum, fini omnino respondentem substitui jubet praecit. Synodus Mediolan. his ver­bis : „Qui (fons) si prae rimulis aliave ratione ejusmodi est, ut inde aqua sensim effluat, lapis alius bene firmus, solidus, ac tutus quamprimum comparetur. Interea vero ad aquam baptismalem tuto continendam, dum ille alter paretur, non vas fictile alteriusve generis, sed aereum, stanno ab interiore parte illitum tanta magnitudine, quanta lapidis vacuitas est ita ponatur, ut intrinsecus illum undique strictim attingens, bcneque compactum eidem cohae­rescat.“ Is est Dioecesis hujus situs, ut fons baptismalis e marmore rubro, aut alio solido 8, 26—38. 2) Apolog. secunda. 3) Til. 3. 5. 4) Ephes. 2. 3. 5) Concil. Trid. sess. 5. de pecc. őrig. sess. 6. cap. 7. et sess. 7. Decret. de sacram. Ad Coloss. 1. ad Philipp. 4. 6) S. Irenaeus Libr. 3. c. 3. 7) Constitui, parte 11. Titulo, quae pertineant ad Sacram. Bapt. 8) Parte II. cap. 2. de Sacram. Baptismi.

Next

/
Thumbnails
Contents