A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

78 De contribu­tione compen­sanda. Nr. 2084. Nr. 2085. Concursus pro duabus in Convictu Cantorum vacantiis. Causa compensationis tributi, quo Curatorum congrua infra normalem mensuram deprimitur, propter obortas quaspiam difficultates novitus ad Excelsum C. R. Cultus Ministerium per me promoveri debuit, a quo demum sub 15. Maji a. c. Nro. B52^9S7 decretoria de prae­standa illa compensatione emanavit resolutio. Quia tamen e fundo religionario illud tantum resarcietur tributum, quod titulo directae contributionis aut regnicolaris supplementi pro fun­dis immobilibus parochianis solutum est; illud e contrario, quod pro usu pascui, aut titulo supplementi communitatis ad hujus fiscum dependebatur, ex eodem communitatis fisco refundi debebit: novam rei pertractationem, ab ea, quae hucdum obtinuit, tantisper diversam dispo­nere oportet. Eapropter DD. Curatis illis, qui scopo impetrandae compensationis congruae suae parochialis per tributum imminutae recursum fecerunt, documenta horsum exhibita e Cancellaria Officii Dioecesani remittentur, quibus perceptis relationem de sequentibus fa­ciendam habebunt: 1. A quo tempore teneant beneficium suum parochiale ? 2. Quis sit proventus ejusdem beneficii universus juxta conscriptionem anni 1802? 3. Quantum sit subsidium, quod titulo complementi congruae e fundo religionario percipitur ? 4. Quantum efficiat contributio, usque ultimam Octobris 1858 pro tenutis paro- chialibus soluta? 5. Quid fuerit eodem tempore titulo supplementi regnicolaris (földadó utáni orszá­gos pótlék) solutum? 6. Quid fuerit depensum spatio ejusdem temporis pro usu pascui, aut pro indi­gentiis communitatis ? 7. An a tempore factae conscriptionis augmentum aliquod tenutorum, aliorumque reddituum parochialium evenerit, quantum, quo tempore, et quale? Aliae species contributionis, uti aequivalens , dein personalis cum suo supplemento (személyes kereseti adó) proventualis et domalis (jövedelmi- és házadó) prorsus silentio premantur, quia compensari non possunt. Simul vero cum hac relatione documenta requi­sita, uti transsumtum conscriptionis anni 1802, libelli et schedae contributionales aut authen­tica testimonia de soluta contributione, denique attestata illa horsum exhibeantur, quae in circularibus dto 2. Julii 1858 litteris Nro. 1990 sub c. et d. designantur. Jaurini die 19. Julii 1859. In Convictu puerorum Cantorum duae cum exitu hujus anni scholastici vacantiae orientur, pro quibus complendis concursus publicus, die 10. Augusti in aedibus residentiae meae Jau- rinensis servabitur. Qui suscipi desideraverint, sint Indirectorum Dioecesis hujus filii, va­letudinis firmae et probi moribus, de quibus testimonium parochi sui exhibeant, oportet. Habeant insuper vocem ad summos in cantu figurato sonos edendos aptam (soprana) et so­noram, calleantque primarias ejusdem cantus regulas. Reliqua de convictu hoc circularibus litteris dto 1. Septembris a. p. Nro. 2699 comprehenduntur, quae DD. Curati ludirectoribus suis, prouti et concursum praesentem significare velint. Jaurini die 19. Julii 1859.

Next

/
Thumbnails
Contents