A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

57 Jfr. XT. Ope Circularium sub 18. Martii h. a. Mr. 913 dimissarum litterarum publicavi normas in administrando peculio aedium sacrarum, beneficiorum item ecclesiasticorum, nec non piarum fundationum observandas. Normae illae propterea praescribi debuerunt, ut Articulo XXX. Concordati suus procuraretur effectus. Cum enim per illum statuatur, bonorum Ecclesiasti­corum administrationem apud eos futuram esse, ad quos secundum canones spectat: Epi­scoporum Anno 1856 ad metropolim Imperii eo scopo convocatorum, ut de dispositionibus dictae solemnis Conventionis in effectum dirigendis ad invicem, sed et cum Excelso Caes. Regimine consilia conferrent, attentionem ac sollicitudinem peculii sacri administratio tanto minus subterfugere potuit, quo sanctiores sunt, qui per illud promoveri debeant, fines. Ita­que cum respectu ad ecclesiasticas, eatenus vigentes , constitutiones ac leges mutuis con­siliis stabiliverunt regulas, ad quarum amussim praedicti peculii administratio exigenda sit. Regulis a se concinnatis omni e parte vigorem asserturi Episcopi, illas cum Exc. Cultus et Institutionis Ministerio communicaverunt additis precibus, ut politica quoque dicasteria, quae adusque superinspectione ac superrevisione administrationis peculii sacri occupabantur, ratione praememoratarum regularum congrue inviarentur. Regulae, de quibus sermo est, allissimae approbationi Suae Caes Regiae Apostolicae Majestatis eo magis substerni debe­bant, quo certius est, ab illis, rectaque illarum observantia dependere, ut peculium sacrunl in sua integritate conservetur, quod ut liat efficaciter postulare ac procurare ad indubitata etiam Augustissimi Terrae Principis jura pertinet, sine cujus altissimo annutu e dispositione praecitati Articuli Concordati nec ecclesiastica bona quocumque demum modo abalienare, nec notabili alieno aere gravare licet. Teste Excelsi Cultus et Institutionis Ministerii ddo 15. Octobris 1858 Nr. 12S2/c. u. M. ad me dimisso rescripto, stabilitas per Episcopos regulas Sua Majestas ope allissimae resolutionis ddo 3-ae ejusdem anni et mensis certis sub cau­telis et conditionibus approbare dignata est. Eodem ministeriali rescripto sicut ceteris Epi­scopis, ita mihi quoque commissum fuit, ut normas proponerem praescriberemque in admi­nistrando Dioecesis meae sacro peculio observandas, in quibus vero a regulis per Episco­pos stabilitis, atque sanctione altissima jam donatis non recederetur, cautelarum autem et conditionum ab hoc loco praestitutarum debita ratio haberetur. Utrique postulato satisfactum fuisse per normas a me propositas atque praescriptas, ejusdem Ministerii alto rescripto, quod nimirum sub 13-a Februarii h. a. Nr. 217 emanavit, perbibetur. Nihil jam obstitit, quo­minus normae illae in Dioecesi mea valiturae publicarentur, quarum typis impressarum exemplaria ab ipso Excelso Ministerio sub 27-a Martii h. a. Nr. 426/c. u. m. ea cum dispo­sitione ac declaratione cum c. r. Locumtenentiae Sectionibus communicata fuerunt, normas inibi contentas quoad administrationem sacri peculii in Jaurinensi Dioecesi amussis instar de- servituras , nec a politicis Dicasteriis et magistratibus alium posthac in eandem administra­tionem influxum exercendum esse, quam qui e Concordati Articulo XXX. resultat, et qui conformis est altissimae resolutionis ddo 3-ae Octobris 1858 editae atque superius com­memoratae dispositionibus, quarum, ut jam indicaveram, debitam in praescriptis a me nor­mis habueram rationem, quod ministeriale decretum Comitatuum Soproniensis, Mosoniensis et Jaurinensis praefecturis, magistratui item immediate Locumtenentiae subjectae Civitatis 13 Nr. 1754. Normarum in administran­do peculio sacro obser­vandarum origo et vi­gor. Instru­ctio pro Syn­dicis Eccle­siarum. Nova Formularia Rationum Ecclesiae — Extractuum summariorum ex illis et fundationa- lium littera­rum. — Dis­positiones de Syndicis deligendis — de cassis Ecclesiarum — de Inven­tariis — et patronorum juribus con­servandis.

Next

/
Thumbnails
Contents