A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

146 Nr. 3595. Pagellae „Der katho­lische Christ“ commendan­tur. Nr. 3608. De cadaveri­bus absque testimonio obitus non tumulandis. fert, modo officio suo bene fungantur, et nunquam non prae oculis habeant, se sub prae­sidio parochi, illo moderante et omnia disponente partem quandam in administratione annuente Ecclesia habere. Jaurini die 29. Decemb. 1859. Pagellae populares religiosi argumenti, quas Unio Sancti Stephani hungaricis typis divulgat, in hac quoque Dioecesi late diflusae sunt, uti ex rationibus Ecclesiarum cognovi, e qua­rum fisco sumptus praenumerationis perstringuntur. Eadem cum sit ratio pagellarum, a prae­dicta Unione pro aedificatione fidelium labii germanici sub inscriptione „der hath. Christ“ editarum, nimirum ut pari, sicuti illae, modo ad promovendam pietatem concurrant, et ideo pariter sumptibus peculii sacri procurari queant, hac opportunitate, qua novus redactor P. Adolphus Szabóky e Scholis Piis operis sibi commissi initium facit, dictas pagellas parochis, apud quos germanica lingua vernacula est, commendo et procurandas, et inter fideles quan­tum expediverit propagandas. Jaurini die 29. Decemb. 1859 Laes. reg. Locumtenentialis Sect. Soproniensis sub 16. curr. Nr. 24237. eo DD. Curatos a me inviari petit, ut regulas de non sepeliendis mortuorum cadaveribus, nisi illa ah eo , cui haec provincia a publica civili auctoritate demandata est, inspecta fuerint, tam ipsi ad amussim observent, quam etiam per parochianos suos, quantum in se, observari faciant. Jaurini die 29. Decemb. 1859. Joannes in. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents