A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
102 scholis trivialibus Locumtenentialis districtus Soproniensis adhiberi possit. Titulus libelli est: „Pocetnica za katolicansku skolsku mladost s osohitim obzirem na hérvatske skole u Ugarskom kraljevstu,“ pretium autem 14 xr. a. v. Jaurini die 29. Augusti 1859. Nr. 2494 De Institutis tutaminis parvulorum. . De institutis tutaminis parvulorum (kisdedóvoda) Excelsum C. R. Ministerium Cultus et Institutionis dto 10. Junii a. c. Nr. 1on%io sequens decretum edidit: Instituta tutaminis parvulorum, quamvis pro scholis haberi nequeant, tamen inspectioni ordinarii magistratus scholarum elementarium obnoxia sunt, erigique seu per communitates seu per societates beneficas aut singulares personas non possunt, nisi indulgente C. R. Locumtenentiali Officio. Indultus hujusmodi fundamento declarationis, a magistratu communitatis et Officio Dioecesano factae tribuendus est. Praedicta instituta de regula nonnisi pro unius ejusdemque religiosae confessionis asseclis erigenda sunt, quapropter qui in illis adhibentur magistri, magistrae, aut gerulae prolium omnes eamdem religionem profiteantur, est necesse. An et quatenus ad singula hujus generis instituta parvuli alterius confessionis per exceptionem admitti possint, a peculiaribus loci adjunctis dependet, et in ipsa concessione erigendi instituti praecise determinandum est. Hinc etiam in decretis, ope quorum privatis personis facultas erigendi simile institutum tribuitur, expresse designandum est, cujusnam religiosae confessionis parvulos ad institutum suum suscipere possint. In specie autem nunquam possit indulged, ut personae, quae a fide catholica defecerunt, proles catholicas in sua tutaminis instituta suscipiant. Jaurini die 30. Augusti 1859. Nr. 2496. Officiosae correspon- dentiae cum Ordinariatu ad Rákos dirigendae. Cum proximos autumnales menses in superioribus Dioecesis meae partibus transigere constituerim , V. Clerum Dioecesanum praesentibus provoco, ut cunctas officiosas litteras ac relationes ad Rákos (Kroisbach) adnotata ultima etiam postae statione, quae Sopronii est, usque revocationem, suo tempore hac ipsa via significandam, dirigant, ne nimirum negotiorum dioecesanorum expeditiones ullam remoram patiantur. Jaurini die 31. Augusti 1859. Joannes in. p. Episeopns.