A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

96 monetae, cujus annuum censum ducentorum viginti quinque florenorum austriacorum jam a 1-ina Novembris h. a. in praeexpositum finem convertam. Insuper titulo annui oblati, quoad vixero, et sedem hanc episcopalem tenuero, ad fundum auxiliarem inferam ac nu­merabo bis centum ilorenos austriacos, e meis igitur oblatis fundus ille habebit annuum proventum 425 florenorum. Fundi auxiliaris illa erit administratio, quae est fundi deficien­tium antiqui, ita tamen, ut de auxiliari distinctim rationes reddi debeant, quae in Circulari­bus publici juris fient, ut status ejus tam activus quam passivus cunctis pateat. Fundum auxiliarem dispensabit Ordinarius, qui vero ex eodem nec augmentum pensionis, nec pro re nata honorarium Cooperatoris assignabit, nisi auditis praevie districtualibus fratribus, qui adjuncta et indigentias concernentis Sacerdotis probe noscunt. Benevola Cleri districtualis oblata colligent Vice-Archi-Diaconi, in una congregationum decanalium, quae e decreto Concilii Strigoniensis celebrandae erunt. Fundus auxiliaris, sic ut praemissum, instituendus, antiquum deficientium et emeritorum fundum non alterabit, quidquid ad hunc vigore obser­vantiae adusque inferendum est, porro quoque inferri debebit. Quantum futurum sit pen­sionis augmentum, quod emeritis Sacerdotibus ex auxiliari fundo accrescet, nondum deter­minari potest, cum ignoretur, quis sit futurus illius status activus. Quo meliore loco poni potuerint confratres nostri, emeriti Sacerdotes, eo majus exinde persentiam solatium. Cupe- rem attamen, ut nulli minor, quam tercentum quindecim florenorum austriacorum annua pensio ex utroque fundo simul obveniat. Fraterna charitas postulat, ut Sacerdotes, qui jam nunc ad classem emeritorum referuntur, tenuique pensione provisi sunt, ab anno fu­turo ex erigendo auxiliari fundo augmentum pensionis percipiant, supponere quippe debe­mus, quod si ad fundi similis institutionem jam tunc provocati fuissent, dum in officio po­siti viribus valuerunt, symbolas suas et ipsi ad tam salutarem finem conferre non neglexis­sent. Pro futuro attamen justitiae ratio postulat, ne qui ad praeattactum fundum nihil obtu­lit et contulit, ex eodem quidquam percipiat, huic aequiparandus est is, qui per duos annos summam semel appromissam non solverit. Liberum vero est cuilibet oblatum semel subsi­dium augere. Oblata singulorum in Circularibus litteris ad publicam notitiam perferentur. En statuta, secundum quae auxiliaris fundus erigendus, administrandus et dispen­sandus foret; si quis in illis quidquam mutari cuperet, proponat mihi mentem suam, quae si mihi probata fuerit, illi libenter adstipulabor. Scopo hoc, procurandi item ocyoris elfeclus praesentium mearum litterarum, 1)0. Vice-Archi-Diaconi districtuales fratres praestituta quapiam die congregent, super instituendo fundo auxiliari ejusque statutis deliberaturos, seque super symbolis benevole a se offerendis declaraturos; declaratio fiat mediante pro- tocollo ab omnibus et singulis, qui colluturi sunt, subscribendo, ac dein mihi exhibendo. Exemplum dedi Vobis VV. FF. et FF. ut quemadmodum ego feci, et vos faciatis. Imitato­res mei estote, vestra est causa, quae agitur; posui fundamentum, vestrum est, hilariter, nam hilarem datorem diligit Deus, et ex vero fraternae caritatis sensu superaedificare. In eo, quod libens obtuli, paternae meae in vos dilectionis documentum accipite, quod irrevo­cabiliter et ideo etiam tunc perstare volo, si quod in vestrum commodum molior, quode- mumcunque fato optatum non sortiretur effectum. Charitas mea cum omnibus Vobis in Christo Jesu. Arnen. Jaurini, Festo Transfigurationis D. N. J. C. 6. Augusti 1859. i) I. Cor. 16, 24.

Next

/
Thumbnails
Contents