A Győri Püspökség Körlevelei, 1858

Tartalomjegyzék

A t*. I. ttuod minquam ignoravi, jam experiendo sentio. nimirum humeris meis impositum inimus tam multiplex, tam grave et arduum, tamque magnis implicitum esse curis, ut perennem sollicitudinem, omne officium atque adeo irremissuin laborem mea e parte requirat. Sed etiam his omnibus adhibitis, cum ea sit humanae naturae imbecillitas, „ut non simus suffi­cientes, ne cogitare quidem aliquid ex nobis, sed sufficientia omnis, quaecunque est, a Patre luminum existat, qui postulantibus a se sapientiam dat omnibus affluenter, et non improperat eis“ (2. Cor. 3. 5. Jac. 1. 5.) iccirco non viribus meis, quae sane exiguae sunt, confisus, sed Christi Dei et Domini Nostri, cujus minister sum, et pro quo legatione fungor, (2. Cor. 5. 20.) ope atque auxilio fretus, ad initium anni, quem paucos ante dies ingressi sumus, illud ab eo deprecatus sum: ut qui tantum gregem mihi pascendum commisit, cogitationes meas ipse dirigat, studia promoveat, laboribus benedicat. Sed etiam Vos VV. FF. et FF. obsecro per eundem Dominum nostrum Jesum Christum et per charitatein Sancti Spiritus, ut quod vos adusque etiam fecisse non dubito, hoc etiam anno facite, id vero est: „adjuvetis me in orationibus vestris pro me adI)eum“(Rom. 15.30.) pias sanctasque preces ad misericordiarum totiusque consolationis Patrem fundendo, quo iis suffultus gloriae Dei et animarum saluti servire valeam religiosa sollicitudine. Imo omnes pietatis opes in commune ad spiritualia Dioecesis hujus commoda conferamus, ut ipsa ardentiore usque studio in dies exardescat progrediendi in via Domini. Fiet hoc, si curae nostrae creditus fidelis populus nostris adjutus precibus, nostris instructus doctrinis, ac nostris cumprimis formatus exemplis, didicerit vitiorum caliginem disjicere, a malis omnino abstinere, ambulare in timore Domini, Dei et Ecclesiae praeceptis morem gerere, portare jugum Christi, eoque omnibus viribus eniti, ut per bona opera certam suam vocationem et electionem faciat, sibique aperiat in­troitum in aeternum regnum Domini Nostri et Salvatoris Jesu Christi (2. Pelr. 1. 10. 11.) Ei autem , qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus: ipsi Gloria (Ephes. 3. 20.) Gratia Domini Nostri Jesu Christi vobiscum. Charitas mea cum omnibus Vobis in Christo Jesu Arnen. (1. Cor. 16. 23. 24.) Jaurini Dominica II. post Epiphaniam 17. Januarii 1858. 1 Nr. 242. Ordinarius ad preces pro se fun­dendas Ven. Clerum provocat. sumúin mimium

Next

/
Thumbnails
Contents