A Győri Püspökség Körlevelei, 1858

Tartalomjegyzék

9 3. Qui vigore legum immunitatis ab expensis judiciariis petendae jure pollet, ab his etiam taxis liber esto. Si haec immunitas solum alterutri conjugum competat, et alter, hac immunitate haud praeditus conjux causa ceciderit, hic idem universas pertractationis taxas dependere obligabitur. 4. Taxa competens parti ad eam solvendam obligatae medio Schedae taxalis in­dicabitur. Si hac taxatione semet praegravatam existimaverit, intra qnatuordecim a die ex­hibitae sibi Schedae taxalis dies, momenta reclamandi apud judicium matrimoniale, et in ul­teriore instantia, per illud ipsum judicium apud forum metropolitanum, si vero reclamatio contra ipsummet forum metropolitanum directa sit, apud delegatum secundae instantiae fo­rum producat, est necesse. Praeterlapso appellationis termino hujusmodi reclamationes reji­ciendae sunt; contra sententiam fori metropolitani, aut delegati secundae instantiae judicii nulli appellationi locus est. 5. Taxae non solutae erga requisitionem judicii matrimonialis, ejusdemque super eo, quod taxae illae legitime deposcantur, editam declarationem, eodem modo, quo taxae caesareo-regiae exigi sveverunt, desumentur, et ad judicium matrimoniale promovebuntur. 6. Propter neglectam taxarum solutionem nulla expeditio, dispositio et consignatio (traditio) officiosa suspendatur. Vigore Decreti C. R. Ministerii Cultus et Institutionis ddo 17. Decembris 1857. Nr. 2,445/i835- Henricus Gruber, ex Gloggnitz in Astria oriundus, annorum 37., uxoratus, postremo ludi— magister in Krumbach Austriae Inferioris, cum oh crimen defraudationis publico per decem menses carceri mancipatus fuerit, ab instituenda seu publice sive privatim juventute pro perpetuo inhibitus est. Eadem poena mansit Alexáim Zámolovszky coelibem. ludirectoris in pago Zabar Dioecesi Rosnaviensi et Comitatui Hevesiensi ingremiato munere functum, qui blasphaemandi consvetudine, morum cruditate, vinolentia et animi depravatione gravissimam animadver­sionem meruit. Jaurini die 17. Januarii 1858. Per obitum Josephi Renn in vacantiam recidit statio ludimagistri una Notarii in pago Márczfalva, Comitatui Soproniensi ingreiniato. Proventus ejus, juxta tenores contractus inter communitatem et ludiinagistrum legi­time initi, sequentibus absolvuntur: 1. In aere parato ..... 2. In naturalibus a) 17 metretae siliginis a 1 fl. b) octo urnae vini a 2 fl. c) ligni focalis secti, per communitatem convehendi, titulo calefaciendae Scholae orgiae 6 pro usu ludimagistri orgiae 5., pro subdocente orgia 1 insuper 400 fasces ligni ramalis .... 32 fl. — xr. 17 fl. — xr. 16 fl. — xr. 40 fl. — xr. Nr. 245. Gruber Henricus et Zámolovszky Alexius ab instituenda juventute prohibiti. Nr. 246. Márezfalven- sis ludima­gistri et Notarii statio currentatur. 2

Next

/
Thumbnails
Contents