Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Győr, 1898

135 alia etiam Juventus, quae Scholas Catholicas adiré velit, non adeo multa. Urbs Regia praeter unam, et nec illám regnicolariter recognitam, nulla. Nec multum Academiae Quinque Ecclesiensi favere possunt Comitatus Veroczensis et Syrmiensis, nam uterque horum nec magnus est, nec multos habet, qui Catholicas Scholas adiré velint, et si qui demum taies sunt, possunt adire Academiam Zagrabiensem Communione Idiomatis alioquin oportunum. At Comitatibus Soproniensi, Castriferreo, Veszprimiensi, Szaladiensi, Comaromiensi, Partique Comitatuum Albensis et Mossoniensis longe opor­tunissimus est Locus Jaurinum, quorum utrique major est habenda ratio, quam Comitatuum Tolnensis, Baranyensis, Veroczensis et Syrmiensis, quibus simul sumptis et extensione, et vel maxime Populi multitudine unus Castriferreus Comitatus prope par est. Nominati octo Comitatus populosissimi sunt, multam Nobilitatem, sex Urbes Libéras in se continent, maxima parte Catholici sunt, adeoque Academiae Catholicae maximam Necessitatem habent Certe vel in praesentiarum etsi Jaurini tantum Gym­nasium sit, pene plures hic Studiosi Scholas adeunt, quam et in Aca­demia, et in Gymnasio Quinque Ecclesiensi simul sumptis. At enim praestantissimus ille Hungáriáé Rex Ludovicus Primus Quin­que Ecclesiis Universitatem fundavit, aptissimum igitur Locum Rex ille tam Magnus et sapiens non tantum Academiae, sed ipsi Universitati eam Urbem esse censuit, aequum est ut tanti Régis Studium honoretur. Sed enim alia tune fuit et Urbis Quinque Ecclesiensis et totius viciniae con­ditio, erant tum Quinque Ecclesiae ex primariis Hungáriáé Urbibus, multa Nobilitate referta, et par fuit totius Viciniae Status. Praeterea illo tempore velut Meditullium Monarchiae considerari poterant Quinque Ecclesiae, cum Tempore Ludovici Primi vicina Croatiae, et Slavoniae Regna omnia ad Coronam Hungáriáé pertinuerint, nunc autem nimium quantum mutatae sunt Circumstantiae. Exiguum est quod nunc ex iis Regnis ad Coronam Hungáriáé pertinet et pro harum adnexarum Partium necessitate adest Academia Zagrabiensis. Ipsa vero Urbs Quinque Ecclesiensis et ei adsiti Comitatus Tolnensis et Baranyensis quam non sirtt ex populosissimis, quam non multam Nobilitatem contineant, imo tales etiam incolas, qui Proies suas in Scholis educari velint, notum est omnibus. Praeter nomen vix aliquid e pristino Splendore, et Populi copia Urbs illa, et Vicinia retinuit. Illud denique clementissime dignetur expendere Mattas Vra Sacrma, in Hungaria Cis Danubiana, praeter Universitatem Pesthiensem numerari Academias 4, Posoniensem, Agriensem, Cassoviensem et Magno Varadi­nensem, cum e contrario in Hungaria Trans Danubiana, in qua Jaurinum situm est, unica numeratur Academia Quinque Ecclesiensis, et illa in extremis finibus hujus Partis sita, aequum feret, ut relictis Parti Cis Danu­bianae tribus Academiis, duae ad minus Academiae essent in Parte Trans Danubiana. Profecto Magno Varadinensis Academiae, in qua hucusque

Next

/
Thumbnails
Contents