Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Győr, 1882
48 et 8. Uladislai Decreti VI. 7. 1559., 18. 1791. et 5. 1805. tantopere perstrictam esse, ut ad temperandos, praeteritarum calamitatum dolores, et securitatem pro futuro legibus procurandam, non aliud restaret, quam ad Implementum attactarum legum provocare, tanta proinde ferri Status et Ordines erga Majestatem Suam Sacratissimam subditali veneratione, simul et filiali fiducia, ut effectum Justitiae, hoc in puncto sibi administrandae votis suis praeoccupare nolint pleneque confisi in ejusdem Justitiae amore, persuasum sibi habeant, quod Sua Majestas Sacratissima, benigne intellecto communi Nationis desiderio, tam eos, qui memoratis eventibus occasionem praebuerunt, in perpetuum a consiliis suis amovere, quam et in Commissarios illos, qui praecipuis a patria in se dimanantibus favoribus, non modo pro tutanda Constitutione ejus usi non sunt, quin imo secundum verbi articuli 8, Uladislai Decreti 6. et 7. 1559. contra Decretum et Statuta Regni palam aperte, quidvis insolentiarum sibi impune in quoscunque licere plernmque arbitrabantur, et per quos fideles Suae Majestatis, haud parum gravaminis et molestiarum patiebantur, pro gradu demeriti, variaeque imputationis, et pro salutari serae posteritatis exemplo animadvertere, pro futuro autem praecitatis Articulis, magis expressam sanctionem addendam indulgere dignabitur. Humillimae petitioni huic duo illa per expressum adjicientes, ut quippe tam praescriptae illegales tyronum et Contributionis exactiones ubique, quam etiam super nonnullis Jurisdictionibus et Individuis adhuc pendentes Commissiones e vestigio cessent — simul autem hac occasione laesis satisfactio in sensu legis procuretur, illique, quos servandarum legum ardor, ipsamet Gratia Regia privaverat, hanc merito recuperare valeant. Quantum vero ad modos, futurum Constitutionis Regni solidamen procura turos, hos inter numerari: Primo : tempore per Legem defixo, inviolabiliter observandam Comitiorum celebrationem, quae cum unica Leges ferendi, interpretandi, abrogandi, limites item exeeutivae postestatis determinandi via foret, constitueret insuper maxime accomodum, tam cognoscendi communis desiderii, quam et proponendorum et sanandorum gravaminum vehiculum, certe non aliunde, quam ab intermissa tot annis Comitiorum celebratione repeti debere illud, quod gravamina Regnicolarum tantopere accumulata, mutuam inter Principem et populum fiduciam, quam Comitialis pertractatio consolidare potuisset, labefactare coeperint. Non diffiteri quidem Status et Ordines, Jus Comitia convocandi, prout et locum ct tempus eorum determinandi, ordinarie ad Jura Regia spectare, Juribus tamen his facultatem quoque contineri, ut contra expressum Legum tenorem Comitia haec, saepius in medio quoque armorum strepitu celebrata, ultra triennium differantur, se recognoscere non posse ; retro actorum attamen temporum exempla, ac signanter recens evolutum Decennium, abunde perhibere, quod in respectu periodice celebrandorum Comitiorum, nuspiam adhuc plenum reperiant praesidium. Ac ideo prout anuo 179°/, congregati S. S. et 0. 0. Regni jure desiderarunt ; ut certus idemque perpetuus celebrandorum quovis triennio Comitiorum terminus, ad determinandum locum defigatur, hocque semel pro semper defixo termino adveniente, iidem etiam absque speciali convocatione comparere teneantur, ita posteaquam Preces hae desideratum effectum sortitae haud fuissent, nunc Status et Ordines novum sincerae ac illimitatae suae erga Majestatem Suam Sacratissimam fiduciae Argumentum edituri, eandem interpellandam censent, ut Leges de periodica Diaetarum celebratione latas, seu praemissa ratione, seu vero ita, ut futurorum Comitiorum terminus, citra necessitatem specialis con-